offerant diis omnipotentibus, ut uos propitiare de omni potentia non 
dedignentur. 
Eodem tempore decretum posuerunt Diocletianus et Maximianus 
Augusti, ut ubicumque Christianiculae animae inuentae 
fuerint, sine auditione puniantur, tam in urbibus quam in regionibus 
quamque in ciuitatibus propinquis, seu in ciuitate Romana, 
Vrbe condita, seu in subiugato eorum imperio. Factum est autem, 
ut uicesimo tertio die mensis Iulii propositum fuisset hoc 
edictum. Tunc in ciuitatem Spolitinam Martianus quidem consul 
in eadem regione repperit aliquos Christianorum suggessisse sibi, 
eo quod in cripta, in prefata ciuitate Spolitina, fuissent Christiani 
occultati. Tunc milites nocte inuenerunt Christianos Carpoforum 
presbyterum et Habundium diaconem, et qui cum eis erant; et uinctos 
eos duxerunt ante Turgium et Leontium et Martianum consulem. 
Qui dum apprehensi fuissent, interrogantur a Martiano consule, 
dicens eis: «Serui contempnentes offerre diis omnipotentibus 
hostias pacificas, sacrificate ergo, ut clementissimi principes iusse-
  |  
  |