Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 56


offensis, ita quod apud te non
sit deterior conditio gentis nostre, quam
aput nos est conditio gentis tue. Latores
presentium ad tuam presentiam destinatos
rogamus benigne recipias, dignum eis responsum
tribuens cum effectu. Datum Laterani
ui Kalendas Maii, Pontificatus nostri
anno XVI.
Item scire uolens ipse papa terras mores
et uires Agarenorum contra quos de
ipsius mandato christianorum exercitus parabatur,
scripsit patriarche Iherosolimitano,
magistris domorum Hospitalis et Templi,
ut super hiis eum per suas redderent litteras
certiorem. Qui per quasdam naues Uenetum
inde huc transmeantium, tam detentores
quam terras et mores eorum exposuerunt
ei certissime in hunc modum:
"Saladinus et Sephedinus duo fratres
fuerunt. Mortuo Saladino, qui habuit XI
filios, regnauit Sephedinus, qui occidit
omnes nepotes suos, preter unum qui uocatur
Melchisedech, qui tenet terram
istam cum omnibus ciuitatibus, castris et
uillis et aliis munitionibus, que sunt plus
de ducentis. Sephedinus uero habuit filios
XV, de quibus hereditauit septem.
Silicet Melkekemme, qui primus est et
maior natu omnibus. Hic tenet Alexandriam,
Babyloniam, Cayrum, et totam terram
Egipti in meridie et septentrione;
qui post mortem patris sui Sephedini de
generali constitutione patris et fratrum
debet esse dominus omnium et totius
terre. Secundus filius est nomine Coradinus
qui habet Damascum, sanctam Iherusalem
et totam terram, que fuit christianorum,
preter modicam quam adhuc
tenent christiani, que sunt inter ciuitates
munitiones et castra plus de trecentis.

Torna all'inizio