ante nostram presenciam ipse qui supra Maio paratus erat cum 
sancta Dei evangelia, et ipse qui supra domnus abbas paratus erat 
cum sacramentales suos iuxta legem, et cum hos testes Leonem 
presbiterum et prepositum et monachum, et Donadei presbiterum 
et monachum, et Adelpertum presbiterum et monachum. et dum 
conspicientes nos qui supra iudex interrogavimus eos si inde venissent, 
ut iam dictam consignacionem testificarent, illi dixerunt: 
“Proinde venimus”. ad hec autem nos qui supra iudex fecimus eos 
segregare, iam dictum Leonem presbiterum et monachum duci in 
una parte, et Donadei presbiterum in alia parte; et predictum 
Adelpertum presbiterum ante nos stare fecimus, et monuimus eum 
de timore Domini iuxta legem, ut quod verum sciret de causa 
ista testificaret. ille autem testificando dixit: “Scio quia ille terre, 
“per illos fines et mensuras, quas vobis monstravimus, per .XXXa. annos 
“possedit pars Sancti Vincencii”. deinde fecimus venire suprascriptum 
Leonem, quem similiter monuimus, et ille similiter testificatus 
est. et istis separatis fecimus venire Donadei presbiterum 
et monachum, quem similiter monuimus, et ille similiter testificatus 
est. Cumque taliter suprascripti testes eidem Maioni de iam 
dictis terris uno ore testificassent, posita ipse Maio sancta Dei 
evangelia, iuraverunt ei ipsi testes singuli ad singulos tangendo ipsa 
evangelia, et dicendo per sacramentum, ut sic esset veritas, sicut 
illi de causa ipsa testimonium reddiderunt. deinde iuravit ei 
domnus abbas; post hec iuraverunt ei alii undecim monachi legitimi 
sacramentales, singuli ad singulos, ut sic esset veritas sicut 
illi de causa ipsa testimonium reddiderunt. et ita est causa ista 
de iam dictis terris inter ipsum domnum abbatem, pro parte suprascripti 
sui monasterii, et iam dictum Maionem finita et deliberata 
in omnibus. Dum nos qui supra Auxencius iudex talia omnia 
supradicta ante nos facta et perfecta conspiceremus, iudicavimus 
ut a nunc et deinceps quieto nomine haberet, et possideret pars 
iam fati monasterii Sancti Vincencii et eius abbates et rectores 
iam dictas terras. Quapropter recordandum in perpetuum hec 
omnia, qualiter superius gesta sunt, quam et pro securitate iam
  |  
  |