Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 125


magis est in appetitu sensitivo: humilitas vero, magis est
in intellectivo.
Quid est humilitas, et circa quae habet
esse, et quod decet reges, et principes
esse humiles.
Cap. XXVI.

Satis est per habita manifestum, humilitatem a magnanimitate
differre. Nam licet una et eadem virtus
reprimet superabundantias, et moderet defectus: nunquam
tamen aeque principaliter haec duo eidem virtuti competere
possunt. Spectat igitur ad magnanimitatem reprimere
desperationem, ne desperemus de bonis arduis,
et spectat ad ipsam moderare spem, ne ultra quam ratio
dictet in tendamus illa. non tamen aequae principaliter
operatur utrunque: nam cum magnanimi sit tendere in
magnum, magnanimitas magis est virtus impellens in
magna, quam retrahens ab illis. principalius ergo
magmanimitas reprimit desperationem, ne retrahamur
ab arduis: et ex consequenti moderat spem, ne praeter
rationem tendamus in illa. Humilitas autem est e contrario
se habet, ut supra diffusius dicebatur. Quare cum distincta
sit virtus haec ab illa, videndum est quid sit huiusmodi
virtus, quam humilitatem vocamus. Sciendum igitur
quod sicut circa magnanimitatem convenit abundare et
deficere: sic et circa humilitatem esse habet. Nam ( ut
patet ex dictis) magnanimitas est virtus non impellens,
ne ratione difficultatis retrahamur, ut non prosequamur
opera magno honore digna. Qia igitur in hoc aliqui
superabundant, ut praesunptuosi, prosequentes ardua
magis quam debeant: quidam vero deficiunt, ut pusillanimes:
ideo magnanimitas est media inter preasumpitiones,
et pusillanimitates. Sic etian ex dictis patet,

Torna all'inizio