Salimbene de Adam: Cronica

Pag 627


De morte domini Urbani pape quarti.
Quodam tempore dominus Phylippus archiepiscopus Ravenne
in villa Argente de voluntate sua ita morabatur clausus in palatio
suo, occasione marchionis Hestensis et marchionis Pelavicini, cum
quibus in discordia erat, quod ad se intrare neminem permittebat,
exceptis familiaribus et ministrantibus sibi paucis. Erat
autem quidam Pisanus magister in gramatica nomine Peregrinus,
bonus homo et sanctus, qui cum archiepiscopo morabatur et pueros
in Argenta docebat. Hic erat notus meus et omnes fratres
Minores intime diligebat. Cumque ministraret michi in prandio
in domo archiepiscopi inferius iuxta Padum, quia noviter veneram
de Ravenna, dixi sibi: «Magister Peregrine, libenter loquerer
cum archiepiscopo, si permitteret me intrare, quia dicerem
sibi nova». Et dixit michi magister Peregrinus: «Dicatis michi
illos rumores, et ego referam sibi, quia nullum nisi de familia
patitur ad se ingredi». Tunc dixi sibi: «Dominus papa Urbanus
quartus ultimum diem clausit». Cucurrit et retulit archiepiscopo
que dixeram sibi. Qui gavisus est, quia sperabat habere papatum,
tum quia legatus erat et homo famosus et magni nominis, et qui
multum pro Ecclesia laboraverat, tum etiam quia in Toletana
urbe magister nigromantie predixerat sibi quod in Ecclesia magnus
esset futurus. Auditis ergo rumoribus de papa defuncto,
misit michi exenium de piscibus marinis mediam turtam. Et dixit
iuvenis dapifer, exenii portitor: «Dominus meus mittit vobis de
prandio suo et mittit dicendo si vere creditis quod mortuus sit
papa». Erant autem ibi tres vel IIII alii de familia, qui ad audiendum
venerant. Tunc dixi: «Certissime scio quod mortuus
est, et vacat papatus». Quod cum retulissent domino suo, misit
michi secundo exenium aliud, misit et tertio, semper de morte
Romani pontificis inquirendo. Cumque in respondendo gravarer,
dixi archiepiscopi nuntiis: «Vultis quod de ista materia paucis
et breviter expediam vos?». Et dixerunt: «Ita, pater». Tunc
dixi eis: «In illa navi que est in Pado est quidam frater Minor
infirmus, qui in IIII diebus venit Ravennam de curia et interfuit
sepulture papali, et referet vobis omnia que desideratis audire».

Torna all'inizio