: Chronicon Novaliciense

Pag 266

V


iure ipsius civitatis, subito insiliunt in eum infinita multitudo
Sarracenorum. Venerant iam in finibus Ligurię. Qui protinus
confligunt et sautiantur ex utraque parte. Non valentes vero
pauci contra tam magnam multitudinem, dilituunt; quidam eorum
vivi detinentur. Tunc captus est patruelis meus, cum uno
suo vernabulo. Enim vero pessumdantur cum tauris herum et
vernulam. Dum hęc agerentur, forte accidit, ut frater illius, scilicet
avus meus, ad curiam properaret episcopi. Videt vernulam
fratris, vinctum cum tauro: ilico exhorruit. Cur ei evenisset causam.
Respondisse vero fertur, illuc dum venisset ab exploratoribus
captus est, maliciose celans interceptionem sui heri, ob gratiam
sui liberandi. Ipse autem profecto dedit tauracem trilicem,
qua erat indutus, et servum fratris liberat a vinculis. Post ereptionem
suam nequam pandit seniorem esse captum, ut Terentius
ait: «omnes melius malunt sibi esse quam alteri». Frater
autem valde condolens fratre capto, stipendium non habens redimendi,
ad episcopum properat civitatis, nomine Ingo, qui erat
suus compater
, ut daret illi aliquid aminiculum, set non habens
quod induere posset
, monens considerare cuncta sua penetralia,
si inveniret quid sumeret; set non repertus nullis facultatibus,
vicinos et amicos requirit et queque habere potuit, pro redibitione
dat fratris et sic eum liberat a funere mortis.
<X>. At nos regium captantes nomen, facili sermone eorum
facta comprehendimus. Mortuo quippe Lothario, uxor eius
Adheleida a Berengario capitur et in Papia civitate in quodam

Torna all'inizio