10. Interim pia mulier «capisterium ad purgandum triticum a  
vicinis mulieribus» sibi mutuasse describitur, quia felix illa et ter  
felix Casinensis ecclesia, cui datum est tantum puerum per Benedictum,  
qui hac designatur nutrice, ad purganda grana virtutum a 
quisquiliis viciorum, Regulam quasi mutuo accepisse cognoscitur,  
quia quod in ea scribit Pater sanctus, in aliis congregationibus,  
etsi non ita seriatim et integre, iam tamen observata fore noscuntur;  
et ideo non ab una muliere sed a quibusdam Benedicti nutrix  
capisterium accepisse describitur. Relictum est autem incaute supra 
mensam, cadensque confractum est atque in partibus divisum, quia,  
dum nimis accurate mensis intenditur, ut super eis relinquatur Regula,  
necesse est et exinde fractionis patiatur dampnum in reliquis,  
unde in uno negligitur; quia, dum una dispensatio in usum vertitur,  
sine culpa in multis aliis dispensari posse presumitur, ita ut, 
dum singulis dispensatur capitulis, velut in duabus partibus videatur  
divisa. Hoc autem accidisse in Ytalia post obitum sancti viri,  
quedam epistole, misse cuidam regi francorum sciscitanti de Regula  
sancti Patris, a quodam abbate casinensium transmisse, testantur.  
Quia vero non defuerunt viri integri, ex his qui a sancto patre 
nutriti fuerant, qui tanto dampno nutricis sue et dolori quam maxime  
compaterentur, dampnum quod nutrici acciderat restituerunt,  
emulantes ipsi integritatem Regule et perfectionem virtutum. Quo  
facto, Benedictus nutricem fugiit, imitatus Helyam, qui primo quidem,  
relicto populo suo et loco in quo manere consueverat, venit 
in torrente Carith, ac deinde, relicto torrente, abiit in Sareptam  
Sydoniorum. Constat nimirum, et iam liquide constat, quod perfectio  
illa religionis et plantatio fertilis, que quidem a Grecorum  
populo propagata est, sed tamen in Ytalia ab ecclesia Casinensi,  
ubi et Regula sancti Patris dictante Spiritu Domini scripta est, enutrita, 
  |  
  |