Salimbene de Adam: Cronica

Pag 700


emant, quibus, propter studium et inhabitantium multitudinem
civium et forensium, necessitas imminet et incumbit ut istis
abundent. Et ideo non fuit mirum, si Bononienses contra Venetos
moti sunt et castrum fecerunt, contra quos etiam omnes Lombardi
turbari et indignari deberent et exercitum ad pugnam producere,
eo quod in supradictis damnificantur ab eis. Quarta, quia in
portu Sancte Marie de Ravenna semper habent unam navem armatam,
ne aliquis inde cum victualibus possit transire, claudendo
Ravennatibus et Bononiensibus et Lombardis undique viam;
quod nullatenus erat de pacto. Quinta, quia semper in civitate
Ravenne ad expensas communis sui tenent unum hominem, quem
vicedominum appellant, cuius offitium est quia debet considerare
sollicite, cum diligentia maxima et cautela, ne Ravennates contra
Venetos aliquid tractent nocivum seu ordinent, quod sit contra
materiam istam; quod similiter nunquam fuit de pacto.
Appellaverunt autem Veneti castrum illud Marcamó, id est
«mare clamavit», quia inde sonitus maris auditur, quando
turbatur, et fluctus eius insurgunt.
Quod propter tria comes Roglerius permisit Venetis quod edificarent castrum
Marcamó in districtu Ravenne.

Interrogavi comitem Roglerium de Bagnacavallo si fecisset
fieri castrum illud. Et dixit michi: «Frater, ego non feci fieri,
nisi permittendo quod fieret, quia bene habebam tantum dominium
in Ravenna, quando factum fuit, quod poteram prohibere ne
fieret. Permisi autem quod fieret, propter tria. Primo, quia
de Venetiis uxorem habebam. Secundo, occasione inimicorum
meorum qui erant extra Ravennam. Tertio, quia consequebar
inde utilitatem, cum Veneti annuatim quingentas libras Ravennatibus
darent.

Torna all'inizio