Papias: Ars Grammatica

Pag 154


dixero". 26 Nec sine causa, sed quia cognatio est illis ad infinitatem
temporis, id est preterito et futuro, quod etiam affirmant
uerba infinita, ut "dixisse, dictum ire", et participia, ut "amatus,
amaturus, amans, amandus", et ratio anomalorum, ut "fero, ferebam,
feram, tuli, tulero"; quod licet non faciant quedam anomala,
tamen significatio manet, ut "sum, eram, ero". 27 Inchoatiua
quoque et meditatiua deficiunt preterito perfecto et plusquam
perfecto et futuro subiunctiuo, ut "feruesco", "calesco", "esurio",
"micturio", "parturio". 28 Quedam etiam alia uerba sunt, quibus
preteritum et que ex eo nascuntur deficiunt, non natura, sed usu;
ergo pro his aliorum preteritis perfectis utimur, que uidentur habere
eandem significationem, ut "ferio, percussi", a "percutio",
"sisto, statui", a "statuo", uel "steti", a "sto", "tollo, sustuli", a
"sustulo" (antique), "suffero, sustuli", "fero, tuli", a "tulo", "furo,
insaniui", ab "insanio", "meto, messui", uel "messem feci", "cerno,
creui", a "cresco". 29 Et in omnibus uerbis in or desinentibus,
dum deficiunt hiis temporibus, participiis cum "sum, es, est" pro
eis utimur, ut "amor, amatus sum, es, est"; in o etiam desinentia
V neutra passiua, ut "gaudeo, gauisus sum" et cetera. 30 Quibusdam
uerbis tempora desunt et persone, ut "fores, fores, forent,

Torna all'inizio