divisionem, fere usque ad montem Sigillam, et a boreali parte, a
meridiana vero hac australi parte quicquid habetur intra Furcunensem
<comitatum> et fluvium Calidum dictum, atque ad con--
iunccionem predicti fluminis, sibi concessirnus). quamvis terra
infecundissima et segetibus arboribusque, eadem tamen a nobis
tota sibi subiecta credatur, ecclesiarum Dei principe mihi conservante
vitam, in aliis fecundissimis terris eidem predicte ecclesie
sufficienter concessero. nunc legaliter atque moraliter de omnibus
<hominibus> habitantibus predictos fines, qualiter prefate ecclesie
subici debeant, disponamus. volumus igitur atque precepimus
homines equestris ordinis servire atque obedire memorate ecclesie,
imperptuum, sicuti alicui terre dominatori de generacione in ge-neracionem,
de gente in gentem; villanarum autem gentes tributa
atque vectigalia et angarias sibi atque expediciones, ut eptere gentes
sui domini, persolbant, aut in servitutem eidem, licet hoc non naturam
sed virtutem peccati accidit, subiciantur. nam Deus dum
preest angelis, angeli quoque hominibus, homo eciam, Deo per-mitte,
homini. quid plus? omnia predicte ecclesie, et nostro
imperio constructe, que supra diximus, concedimus adque adfir-mamus
et alibi et hic, sicut in ac subposita figura declaratur, imperpetuum.
|
|