EXPOSITIO TEXTUS
«Iumenta et reptilia et bestias». Quid sit reptile, dictum est, qu. 2, art. 2.
Iumenta vero dicuntur quae adiutorium homini conferunt, praecipue vehendo
ipsum ut equi vel asini et huiusmodi. Bestiae dicuntur propter crudelitatem,
quasi vastiae, ut leones et ursi: et huiusmodi creata non fuerunt nisi potentialiter
et materialiter, ut intelligatur tam de potentia activa, quam de materiali.
«Quia non potuit simul ab homine dici quod a Deo simul potuit fieri». Videtur
hoc nihil esse, quia licet non potuerit simul pronuntiare, potuit tamen dicere, ea
quae successive narrabat, simul esse facta. Sed dicendum quod dicitur non
potuisse dicere, non quia non simpliciter non potuit dicere simul esse facta, sed
quia non potuit haec dicere secundum convenientiam disciplinae, ut faciliter
quod dicebatur a rudibus caperetur, ut faciunt geometrae in descriptionibus
figurarum lineam post lineam protrahentes, quae tamen simul figuram
constituunt.
«Alia translatio habet: consummavit Deus die sexto». Utraque translatio veritatem
continet, si, ut praedictum est, completio distinguatur.
|
|