: Epistolae

Pag 205


legatos unum fulcrum et pulvinar linteumque atque duo plaustra honerat unum vino alterum frumento tibi mittere curamus. Que munuscula humiliter tuam deprecamur dilectionem benigne suscipere sicut de promptuario karitatis tibi studuimus mittere.
7
O. preclare indolis adulescentulo ac morum honestate conspicuo G. salutem. Ob mutue dilectionis affectionem familiaritas ab infantia inter nos inchoata et cum etate similiter agmentata non modicam fiduciam mihi prebet a te necessaria petere et te hortatur postulata concedere. Quicquid hactenus habuimus in fraterna karitate invicem communicavimus, qua spe confisus tuam amicitiam amabiliter precor quatinus per latorem presentium tuas tabulas cum stilo valde necessarias mihi mittere. Alternatim vero meis rebus uti propriis fungere.
8
G. sodali suo O. quicquid Pirithoe Theseus. Vere fides amicitie inopum exibitione maxime probatur. Cum enim aliquis se aliquem diligere profitetur et non effectum operum exercere conatur, arbori florenti et non fructum facienti assimilatur. Quapropter, amicorum precipue, nimiam affectionem qua grate habeam cupiens ostendere, tabulas quas a me non incongrue petisti per tuum legatum nostri amoris indicium dono tibi legavi. Que mihi sunt cariores cum habeas quasi posside amen.
9
Ansello procerum nobilissimo S. superno munere siquid est fidelissimum servicii et dilectionis augmentum. Tue nobilitatis liberalitas et mei amoris erga me sedulitas ac tue pollicitationis creberrime mihi cupienti tuum subsidium in necessitate pascere magnam confidentiam tribuunt quam, ne prolixis ambagibus te sollicitum teneam, paucis absolvam. Te ignorare non arbitror domum meam esse combustam, ad cuius restaurationem tuum suffragium mihi est necessarium. Amica igitur prece te queso quatinus meis hominibus de tuo nemore sindulas stigna congruentia ligna incidere permittas, quin etiam plaustra quibus ad urbem vehantur accomodes. Vicissim vero meis utere rebus prout libuerit.
10
R. dilecto suo Hato se et sine ulla exceptione sua omnia. Probatis et bene notis prolixa non est facienda prefatio. Quo circa quoniam tui amoris flagrantiam erga me quotiens oportunum fuit ipsa re probavi, quod animus intendit paucis edisseram. Filius meus iam per triennium egrotavit et per singula horarum spacia spiritum exhalare videtur, pro cuius salute multa medicis erogavi et proursus nichil profeci. Amica igitur prece te obsecro Homen Dei peritum phisicum tuo pignore pro viatico ad me perducere.Quod si ad sanitatem eum reducem confisus fuerit, pactam mercedem et insuper dignam compensationem antequam a me recedat ei persolvam.
11
Domino Bonizoni Subtrino episcopo etate et sapientia erudito A. de virtute in virtutem ascendere ac Deum Deorum in Sion videre. Salomon

Torna all'inizio