De tribus Iudicibus Inferni: plene c.96v.a
Rubrica LXV
Cum nullus sine delictu vivat, sed factis, dictis et cogitacionibus
peccet, quin eciam peccando possit Deus
ledi, proximus et nos ipsi, ideo profiteor quod poete finxerint
tres iudices in Inferno, qualis est Minos, Eacus et
Radamantus, sicque a triplici consciencie iudice reprehendimur
et dampnamur. Require in li. Vir. c. Minos.
De quo, apud Senecam in Furente, dixit ad Amphitrionem
Theseus: " Non unus alta sede quesitor sedens Iudicia
trepidis sera sortitur reis Auditur illo Gnosius Minos
foro, Radamantus illo, Thetidis hoc auditur socer" .
Posset eciam dici, secundum theologos, quod sit // c.96v.b
peccatum triplex: unum, quod consistit in mala cogitacione;
secundum, in mala locucione et, tertium, in mala operacione.
Require in li. eodem, ubi de Furiis scripsi, et in
li. Vir. c. Minos. Potest per alium modum dici quod sit
triplex peccatum: unum, in quo persona corrumpit naturam,
quale fuit peccatum primi hominis; secundum, in
quo natura corrumpit personam, et hoc est originale; tercium
est in quo persona corrumpit se ipsam, et hoc est
actuale. Require in eodem li. c. XXXV.
|
1
5
10
15
20
|