Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 886


SED CONTRA, illud quod ponitur in definitione alicuius est essentiale sibi. Sed
bonum ponitur in definitione virtutis ab Augustino dicente,
quod virtus est bona qualitas mentis, ut supra, 27 dist. dictum est. Ergo malum
et bonum sunt differentiae essentiales habituum. Sed secundum differentiam
habituum est differentia actionum ex habitibus procedentium, cum similes habitus
similes actus reddant, ut in 2 Ethic. dicitur. Ergo bonum et malum sunt
essentiales differentiae actionum.
Praeterea, omnis differentia faciens secundum speciem differre, est differentia
essentialis. Sed bonum et malum distinguunt species habitus. Ergo sunt differentiae
essentiales habituum; et sic idem quod prius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod actiones differunt specie secundum diversitatem
formarum, quae sunt principia actionum, quamvis etiam agentia specie non differant:
sicut calefacere et infrigidare differunt specie, sicut calor et frigus.
Forma autem voluntatis est finis et bonum, quod est eius obiectum et volitum;
et ideo oportet quod in actibus voluntatis inveniatur differentia specifica secundum
rationem finis. Et quia actus sunt in genere moris ex hoc quod sunt voluntarii;
ideo in genere moris est diversitas speciei, secundum diversitatem finis.
Et quia malum et bonum sumuntur secundum ordinem ad finem, ideo oportet
quod sint essentiales differentiae in genere moris.
Sciendum est autem, quod ad aliquod genus contingit aliqua reduci dupliciter:
vel per se, ut ea quae per essentiam suam in illo genere sunt, sicut albedo et
nigredo reducuntur ad genus coloris: vel per accidens ratione alicuius quod in
eis est, sicut res alba et res nigra ad genus coloris. Et ideo quae per se sunt in
genere simpliciter differunt specie per differentias essentiales generis: quae
vero reducuntur ad genus per accidens, non differunt per differentias generis
simpliciter, sed secundum quid tantum, scilicet secundum quod ad genus illud
pertinent, ut patet praecipue in artificialibus: formae enim artificiales accidentales
formae sunt; unde cultellus et clavis etiam differunt specie secundum quod
ad genus artificiale pertinent, sed quantum ad substantiam eadem sunt specie:
quia substantia utriusque est ex materia naturali, et non ex forma artificiali, ut
in 2 de Anima Commentator dicit. Et quia, ut dictum est, hoc modo aliquid ad
genus moris pertinet quo voluntarium est; ideo ipsi actus voluntatis, qui per se
et immediate ad voluntatem pertinent, per se in genere moris sunt; unde simpliciter
specie dividuntur interiores actus voluntatis per bonum et malum, sicut
per differentias essentiales: actus autem imperati a voluntate, eliciti per alias
potentias, pertinent ad genus moris per accidens, secundum scilicet quod sunt a
voluntate imperati; et ideo actus illi secundum substantiam non distinguuntur
secundum speciem per bonum et malum, sed per accidens, secundum quod ad
genus moris pertinent.

Torna all'inizio