Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 80


Defensor Romanae aecclesiae.
Ut autem id ipsum adhuc manifestius pateat, et te super hac dimicandi materia
perdidisse tibimet ipsi clarius innotescat, lege Constantini imperatoris edictum, ubi sedis
apostolicae constituit super omnes in orbe terrarum aecclesias principatum. Nam postquam
supra corpus beati Petri basilicam fundator erexit, postquam patriarchium Lateranense
in beati Salvatoris honore construxit, mox per imperialis rescripti seriem
Romanae aecclesiae constituit dignitatem. Ubi nimirum beato Silvestro suisque successoribus
obtulit, ut regali more et aurea corona plecterentur in capite et ceteras regii
cultus infulas usurparent. Verum beatus Silvester ornamenta, quae sacerdotali congruere
iudicabat officio, in proprios usus assumpsit, coronam vero vel cetera, quae
magis ambiciosa quam mistica videbantur, omisit. Cui etiam Constantinus Lateranense
palatium, quod eotenus aula regalis extiterat, perpetuo iure concessit, regnum
Italiae iudicandum tradidit. [Nam et ipsius regis haec verba sunt: Unde congruum ,
inquit , prospeximus, nostrum imperium et regni potestatem orientalibus transferri ac
transmutari regionibus, et in Bizantia provincia in optimo loco nomini nostro civitatem
aedificari et nostrum illic constitui imperium, quoniam, ubi principatus sacerdotum
et christianae religionis caput ab imperatore caelesti constitutum est, iustum non est,
ut illic imperator terrenus habeat potestatem
. Audisti, quia terrenus imperator non
habet in Romana accelesia potestatem, quomodo ergo sine illius arbitrio, qui ibi potestatem
non habet, non licet eligi sacerdotem?] Ipse vero Constantinopolim velut in
secunda Roma perpetuo regnaturus abscessit. Longe vero post Theodosius imperator
beati Pauli basilicam coepit. Quo defuncto, filius eius Honorius eandem basilicam ad
calcem usque perduxit. Hi quoque Romanae aecclesiae privilegium nichilominus firmaverunt.
Quomodo ergo prerogativam sibi in Romani pontificis electione relinquerent,
qui Romanam aecclesiam nequaquam sibi studuerunt subdere, sed preferre, non precipere
sed parere, non precellere, sed subesse?
Regius advocatus.
Adsentior plane et ratum duco, quod loqueris. Sed esto, quod nunc regia celsitudo
ex antiquorum consuetudine principum hoc sibimet allegare non possit. Verumtamen
tu hoc negare non potes, quod pater domini mei regis piae memoriae Heinricus
imperator factus est patricius Romanorum, a quibus etiam accepit in electione semper
ordinandi pontificis principatum. Huc accedit, quod prestantius est, quia Nicolaus papa
hoc domino meo regi privilegium, quod ex paterno iam iure successerat, prebuit et
per sinodalis insuper decreti paginam confirmavit. Cum ergo privatus quisque a suo
decidere iure non debeat, donec ventilato negotio iudicialis in eum sententia promulgetur:
quo pacto maiestas regia prerogativam hanc suae dignitatis amisit, quam et ex
apostolicae sedis liberalitate percepit, et ex paterno imperialis fastigii iure successit?
Quo, inquam, modo in Romana aecclesia dignitatis adeptae locum sine iudicio perdidit,
qui Romanam aecclesiam non offendit?

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio