Salimbene de Adam: Cronica

Pag 156


De Domino salvatore.
Tertii qui clamaverunt ad Deum fuerunt sancti patres existentes
in limbo. De quorum clamore potest dici illud Neemie
IX: In tempore tribulationis sue clamaverunt ad te, et tu de celo
exaudisti eos et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores,
qui salvarent eos de manu hostium suorum
. Ex quibus salvatoribus
precipuus fuit filius Dei, de quo dicitur, Io. IIII:
Scimus quia hic est vere salvator mundi. Huic congruere potest
quod dicitur IIII Reg. XIII: Dedit Dominus Israeli salvatorem,
et liberatus est de manu regis Syrie
. Iste fuit salvator qui salvum
fecit populum suum a peccatis eorum
, Mat. I. Iste fuit salvator qui
eduxit sanctos patres de lacu miserie et de luto fecis, iuxta verbum
quod scriptum est, Zacharie IX: Tu quoque in sanguine testamenti
tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
.
Quarti qui clamaverunt fuerunt hi qui convertebantur in
primitiva Ecclesia, de quibus dicitur, Act. VI, quod factum est
murmur Grecorum adversus Hebreos, eó quod despicerentur in ministerio
cotidiano vidue eorum
. Et XII apostoli invenerunt remedium
faciendo eligi VII diacones, quos constituerunt super opus
illud pro quo murmur oriebatur. De isto clamore potest dici illud
Iere., Tre. II: Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filie
Syon
.
Quinti qui clamaverunt fuerunt similiter in primitiva Ecclesia,
eo quod quidam dogmatiçabant quod, si salvari volebant,
oportebat eos legem et Evangelium et cum baptismo circumcisionem
servare. De quibus habetur Act. XV. Sed cito habuerunt
remedium, quia Petrus dixit: Quid temptatis Deum imponere iugum
super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos
portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus
salvari quemadmodum et illi
. Postea diffinitum fuit litigium hoc
modo: Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nichil ultra imponere
vobis oneris quam que necessaria sunt, ut abstineatis vos ab
immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione. A
quibus custodientes vos bene agetis. Valete!
Ita dixerunt apostoli

Torna all'inizio