Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 458


accedat: optima est autem monarchia sive gubernatio
unius regis, eo quod ibi perfectior unitas reservetur.
Quarta via sumitur ex his quae experimento videmus in
regiminibus civitatum. Experti enim sumus civitates et
privincias non existentes sub uno rege esse in penuria,
non gaudere in pace, molestari dissensionibus et guerris:
existentes vero sub uno rege, econtrario, guerras nesciunt,
pacem spectantur, abundantia florent.
Quibus rationibus ostendi potest, quod appareat
melius esse civitatem aut provinciam regi
pluribus quam uno, et quomodo solvi
possunt rationes illae.
Cap. IV.

Philosohpus 3. Politicorum videtur tangere tres rationes,
per quas probari videtur, quod melius sit civitatem
aut provinciam regi pluribus, quam uno. Videntur enim
in principe tria esse necessaria, ut bene regat populum sibi
commissum. Primo enim debet habere perspicacem
rationem. Secundo rectam intentionem. Tertio perfectam
stabilitatem. Ex his autem sumi possunt tres viae, ex quibus
venari possumus, quod bonum sit principari plures,
et non unum tantum. Prima via sic patet. nam plures oculi
plus vident quam unus, et plures manus plus possunt
quam una, et plures intellectus superant unum in cognoscendo:
quare si dominentur plures, erit ibi perspicatior
ratio, quia plura cognoscent, quam si principaretur unus
tantum: unde Philosophus 3. Politicorum ait, quod plures
homines sic principantes quasi constituunt unum hominem
multorum oculorum et multarum manuum.
quare melior erit huius principatus, quia homo sic constitutus
et multitudo sic principans, efficacio erit in principando.
Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur

Torna all'inizio