Deus gloriosissime, totius ueri amoris fons et origo,
In uirtute, gratia et benedictione tua
Incipit Ars amatiua boni,
Ad te cognoscendum et diligendum a tuo populo,
Qui uiuis et regnas aeternaliter et infinite bonus, amabilis Deus,
Per omnia saecula saeculorum. Amen.
De prologo
Deus benedictus mundum creauit, ut ipse superexcellenti cognitione
et amore cognosceretur et diligeretur super omnia summus
finis. Mundo igitur, in peruerso statu consistente, uehemens
est ignominium et ingratitudo maxima, quoniam mundus ipsum
finem, ad quem stat conditus, non sectatur.
Adest autem ipsius deuiatio finis, nam ardentius diliguntur et
diligentius cognoscuntur in mundo creaturae quam creator
earum, dominus Deus noster, multoque desiderabilius utilitas
propria quam publica procuratur; quocirca, quanto melius possumus,
auxilio diuino mediante, ad hoc nitimur, quod dominus
et Deus noster gloriosus cognoscatur et ametur uehementius
creaturis et res publica fiat super cetera specialis, compilantes
hanc Artem amatiuam boni, per quam amantia quemadmodum
per Artem inuentiuam scientia demonstratur.
Nam, sicut sub intellectu suum sumit scientia titulum, sic intitulatur
amantia sub uoluntate; amantia quidem sine scientia, et e
contrario, defectiua consistit. Propter hoc ad hanc Artem amatiuam
principia et modum Artis inuentiuae sumimus, similem
modum amandi sicut sciendi de scientia in amantiam transferentes,
ut artificialiter per scientiam amantiam cognoscere et per
amantiam scientiam diligere ualeamus.
Quoniam, quanto plus amantiam scientifice cognoscemus,
tanto quidem ad amandum illam in gradum portabimus altiorem
et tanto efficacius inuentiua scientia, per quam cognoscemus
eam, intelligetur, magisque delectabilis fiet nobis et insuper tutius
ad propositum nostrum accedemus, quod est ad ligandum
uoluntatem diligere bonum et ad rerum uerarum scientiam obtinendam.
Per hanc enim Artem utrumque istorum haberi potest,
uidelicet ut per amantiam scientia et per scientiam amantia consequatur,
alia mixta in alia secundum huius amantiae processum.
Subiectum igitur huius amantiae scientifice consistit hominem
per uiam scientiae diligere Deum et se ipsum et proximum suum
et ea, quae gradatim diligibilia sub istis ordinantur, ac etiam odire
gradatim illorum trium contraria, cum suis consequentibus malis.
Cum ergo, ut plurimum, in mundo diligantur odibilia et odiantur
amabilia, dirigitur quidem ad hunc finem haec amantia, qui est
cogere uoluntatem naturaliter amandum et odiri per consequens
odiendum; quocirca studere desiderantibus in hac Arte uiam
aperimus, qua ligare sciant, et naturae ui et artificio, ad amandum
amabilia et odiendum odibilia cogere uoluntatem et deducere
ad magis amandum amabilia et magis odiendum odienda.
In his igitur, quae nunc dicta sunt, significauimus huius amantiae
subiectum, quod in toto huius Artis processu est necessarium
conseruari.
In Arte quidem inuentiua regulas dedimus et modum ostendimus
sciendi ligare intellectum ad ueri cognitionem. Est autem intellectus
ligatus ad ueri cognitionem, cum certa et necessaria
principia regulant illum et ordinant ad attingendum necessario
obiectum uerum, affirmando illud, in quantum illius intelligit
uera, sicut est cum intelligit Deum esse bonum et hominem esse
animal et cetera huiusmodi. Nec | ad intelligendum obiectorum
uerorum contraria fore uera cogitur intellectus, sicut est ad intelligendum
Deum esse malum et hominem esse lapidem, cum
coerceatur necessario ista, cum sint falsa, intelligere negatiue.
Cum enim intelligit necessario Deum esse bonum et impossibile
hominem esse lapidem, non potest intelligere Deum malum nec
hominem lapidem esse, sed consistit intellectus liber in omnibus
his, quae uel affirmatiue uel negatiue propendit, quamuis, se cogendo,
ad rerum intrauerit cognitionem per ordinationem et regulationem
principiorum, quorum necessitas coegit eum suorum
obiectorum cognitionem sumere manifestam.
Verumtamen haec coactio neque intellectus naturam neque illius
libertatem neque principia inuentiuae Artis impugnat, quoniam
naturale est eidem et liberum intelligere necessario uerum,
cum sit obiectum illius, et naturale est necessitatem principiorum
regulariter deducere intellectum ad illum finem, ad quem creatus
consistit. Solum ergo intellectus coactio consistit in modo,
quem artifex infert intellectui, dum artificiose inducit eum et ordinat
ad attingendum rerum intelligibilium ueritatem.
Consimili modo etiam, sicut de ligatione et coactione intellectus
dictum est, datur uia et cognitio ligaminis uoluntatis, ad quam
ligandum uia consilii artificiale scrutinium praeparauimus, ut ad
amandum amabilia et odiendum odibilia illam coercere possimus.
Nam, sicut sub propria ratione affirmationis consistit uerum
intellectus obiectum, sic bonum sub propria ratione dilectionis
consistit uoluntatis obiectum, atque malum sub oditionis propria
ratione consistit obiectum uoluntati, sicut falsum constat intellectui
obiectum sub negationis propria ratione.
Et oportet necessario has duas proprietates scientiae et amantiae,
sub intellectu et uoluntate comprehensas, aequales esse,
quoniam Deus a populo suo dignus est aequaliter cognosci et
amari. Vnde sequitur cetera, sub Deo similia, aequaliter affirmari
et diligi, et eorum contraria negari aequaliter et odiri. Est ergo
uoluntas in tantum ligabilis ad assumendum obiectum suum per
regulam et necessitatem principiorum, ad idem obiectum uoluntatis
confluentium, ut uoluntas accipiat illud, quantum etiam intellectus,
existente ipsa uoluntate in tantum libera ad obiectum,
quantum intellectus ad illud liber existit, ut dictum est. Ad alligandum
igitur uoluntatem ad amandum bonitatem amoris et
amantis et amati, hanc Artem intendimus applicare, explicantes
huius doctrinam, uelut in ipsamet etiam Arte per sua principia
propria continetur.
Cum haec amantia sit excellens ualde, quia de principiis excellentissimis
naturae et primis consistit, ea posita in uulgari, aliquibus
latinis uocabulis, praeter uulgaris consuetudinem, oportet
uti, necnon etiam quia plura realitatis praedictorum principiorum
attingit intellectus, quam sint impositae uoces. Ad ea denotandum,
uerba quidem aliquando fingere nos oportet et inusitatis
sermonibus mentis habitum reseruare, quoniam praeter ista hanc
amantiam ad illum bonitatis gradum, qui competit illi, extollere
non possemus nec ad optatum peruenire propositum, cum ipsae
realitates, quas intelligendo diligi necesse est, non possent uerbotenus
reuelari.
Hac intentione hanc amantiam tradimus etiam in uulgari, ut hi,
qui latino nesciunt uti, artem habeant et doctrinam alligandi uoluntates
suas ad amore bono diligendum, acquirentes scientiam,
qua sciant rerum intelligere ueritatem, et ut etiam uiri periti latino
utentes, uiam et modum inueniant descendendi ad expressam
locutionem in uulgari, utentes uulgariter uocabulis propriis
huius Artis. Plura namque continet aliquotiens latina sententia
rerum, quae uulgari idiomate non possunt exprimi, propter uocabulorum
carentiam, quae haberi poterunt per hanc Artem.
Quemadmodum etiam Ars ex uulgari nostro in latinum translata
est, sic, Dei gratia mediante, si ad laudandum et honorandum
nomen suum dignetur nobis Deus praesentem uitam tanto tempore
sustinere, proponimus eandem in arabicum transferre, ad
sectam Saracenorum erroneam confundendum, ostendendo illis
errorem suum in manifestatione nostrae sanctae fidei Christianae.
Ex qua huius Artis correctionem suppliciter petimus, necnon
etiam omnium aliarum quascumque fecimus compilationum, in
quibus, si errauerimus in aliquo, hoc quidem nostrae ignorantiae
est uitium impendendum.
"Si autem haec Ars in idiomata barbara, uidelicet Saracenorum,
Iudaeorum et paganorum ac etiam numerosorum schismaticorum
et aliorum infidelium transferatur, poterunt quidem Christiani
Arte soluere obiectiones, quas contra fidem catholicam ponunt,
et ipsi Christiani eisdem obiectiones inferre, quas per uiam intellectus
et amoris soluere non ualebunt; unde, per gratiam Dei,
poterunt suum errorem cognoscere et ad uiam se dirigere ueritatis.
Quare uehementer bono animo concupimus hanc Artem in
eorum idiomata esse translatam. Verumtamen, ut ipsa Ars in infidelium
non cadat contemptum, nec de trinitate diuina nec de
incarnatione Dei nec de ceteris articulis nostris explicite loquimur
in eadem, quia prima fronte attentio et beniuolentia ipsius
Artis ab eorum cordibus auferetur. Istum autem paragraphum,
quoniam non decet, nolumus in aliquod infidelium idioma esse
translatum.
Vtilissima est haec Ars, uelut processus ipsius manifestat; per
ipsam etiam mores optimi et uirtutum potest acquiri claritas et
priuatio uitiorum. Per ipsam insuper quaecumque scientia breui
tempore potest nancisci, sectando principia ipsius Artis, secundum
applicationem principiorum cuiusuis scientiae, obtinere ad
ipsa principia huius Artis amandi, quae scilicet applicatio fit
temptando et examinando illa per principia uniuersalia huius Artis,
secundum amabilitatem et odibilitatem, affirmabilitatem et
negabilitatem, artificialiter traditas in hac Arte.
Quoniam, si aliarum scientiarum principia et processus ueritati
concordant, oportet necessario, iuxta processum huius Artis, ea
fore affirmabilia et amabilia; si uero, ratione alicuius falsitatis,
deuient a ueritate, unde falsum et malum procedat, oportet iuxta
illud ea esse negabilia et odibilia per hanc Artem, cum huius Artis
principia et eius processus uniuersalia sint omnibus principiis
aliarum scientiarum, uelut in hac amantia manifeste patet.
Sed, quid dicemus per singula, utique inenarrabilia sint huius
Artis commoda; quapropter ego, exigentibus meis peccatis, miser
et indignus hoc opus siue aliud intitulari nomine meo, exoro
suppliciter boni amoris amatores adesse multiplicationis huius
operis adiutores, ut per hanc amantiam, auxiliante Deo, mundus
in statu possit diuinae gratiae conseruari.
De divisione hvivs operis
Diuiditur praesens opus in quinque distinctiones, quarum
prima est de figuris, secunda de regulis, tertia de definitionibus,
quarta de conditionibus, quinta uero et ultima de quaestionibus.
Ratio quidem, quare figuras tradimus in hac Arte consistit, ut
in eis fiat principiorum huius Artis speculatio; sensuali namque
speculatione extollitur intellectus ad speculandum intellectualia,
et inde uoluntas ad ea diligendum. Per eas etiam figuras, ars et
doctrina traditur correspondendi principia principiis, consistente
quolibet eorum in alio in se ipso, quod fit ad inquirendum et
inueniendum multiplicitatem modorum et rationum, per quas
amicus se alligat et intendit ad diligendum, bono et magno et
durabili amore, suum bonum et magnum et durabilem amatum.
Regulae ponuntur in hac Arte ad regulandum ipsius Artis principia
et eorum definitiones et conditiones, et ad quaestiones
etiam soluendum, ut eorum regularitate propendat amicus ordinare
et regulare suum amorem ad amandum, prout amabilia decet
amari et odiri odibilia, dilectione indigna.
Ad hoc traduntur in hac Arte definitiones, ut per eas amoris et
cuiuslibet principii sui natura et proprietates perquirantur; habita
namque istorum cognitione, miscendo aliud principiorum in
aliis, iuxta processum huius Artis, inueniet quidem uoluntas modum
et naturam ad amandum secundum naturam et proprietates,
quae amorem et principia sua reuelant. Vnde informatur
amor et incenditur ad amandum; et unde etiam eminebit doctrina
sciendi concludere, secundum ipsorum principiorum definitiones,
applicando ipsas definitiones ad quaesita.
Conditiones etiam editae sunt in hac Arte ad perquirendum in
eis responsiones, quae quaestionibus amoris conueniunt. In illis
enim conditionibus, compositis ex principiorum definitionibus,
attingitur amor scientificus, intelligendo et diligendo ipsas conditiones
esse ueras et amabiles, et oppositas earum negabiles et
odibiles, cum sint malae.
Quaestiones similiter in hac Arte traduntur, ad inquirendum et
soluendum quaestiones, perquirendo amoris ueritatem per sua
principia conclusiue, quoniam hac inquisitione acquiritur amoris
scientia, lucrando amorem, uelut in processu huius amantiae
continetur. Omnes autem rationes ante dictas finaliter habemus
ad cognoscendum et diligendum dominum Deum nostrum.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
|