mox cum urina simul non sine magni doloris gemitu catulos fundit.
Et certe non contempnendo res digna spectaculo, qualiter ex sicco
dentium osse soboles gignitur, in quo videlicet humor seminis non habetur,
et quod per genitale membrum facile natura non poterat, per traducem
dentium similem in diverso genere speciem format. Et forte non sine
mysterio fit, ut per hoc animal, quod cantalena dicitur, virus, quod ex
canina rabie conceptum est, egeratur. Incantator enim, praedicator in
divino perhibetur eloquio, unde et in psalmo dicitur: Sicut aspidis surdae
et opturantis aures suas, quae non exaudit voces incantantium, et venefi cia,
sancti praedicatoris concepti livoris iracundia mitigatur.
Ut igitur ad ea, quae coepit, sermo recurrat, his et huiusmodi mundus
furiis inflammatus et compugnantibus undique membris alterutra concertatione
divulsus, nos etiam, a quibus libello repudii donatus est, concutit,
et a dictaminis vel intimae contemplationis intuitu mentis acumen
optundit. Adde, quod etiamsi sit forte, qui scribat, sicut iam diximus,
|
|