Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 56


Praeterea, maior est distinctio rei et rationis quam distinctio rationis tantum.
Sed rationes diversarum rerum in divinis non distinguuntur nisi ratione; personae
autem distinguuntur et re et ratione. Ergo maior est distinctio personarum
in Deo quam rationum idealium. Sed Deus per unam rationem aliquid operatur
quod non operatur per aliam: quia alia ratione facit hominem, et alia ratione
facit equum, ut Augustinus ait. Ergo multo amplius una persona potest incarnari
sine alia.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quamvis tres personae sint unum in essentia, non
tamen oportet quod si una coniungitur carni, quod etiam alia. Ad cuius evidentiam
sciendum est, quod quando aliqua in aliquo coniunguntur, et in aliquo
distinguuntur; tunc solum necessarium est ut simul coniungantur, quando
coniunctio fit secundum id in quo communicant, sive illud sit idem numero, sive
non; sicut patet quod homo et asinus communicant in animali: et ideo quidquid
communicat cum asino in genere, communicat etiam cum homine; sed quia
homo et asinus differentiis specificis distinguuntur, non oportet quod quidquid
convenit cum asino in differentia specifica, conveniat cum homine similiter: et
ita etiam est in potentiis animae, quia omnes radicantur in essentia una numero:
unde cum anima uniatur corpori dupliciter, et secundum essentiam, ut est
forma eius, et secundum potentiam, ut est motor ipsius, vel operans per ipsum;
necessarium est ut anima quae unitur oculo, et quantum ad essentiam animae,
inquantum perficitur oculus in esse specifico, et secundum rationem visivae
potentiae, prout efficitur instrumentum videndi, coniungatur etiam linguae
quantum ad essentiam animae, non quantum ad rationem potentiae eiusdem:
eadem enim essentia animae quae est in oculo, est in lingua; sed ibi secundum
potentiam visivam, hic secundum potentiam gustativam: et, quod plus est, aliqua
potentia est quae nulli parti corporis coniungitur quantum ad rationem
potentiae, ut intellectus, sed solum quantum ad rationem essentiae.
Dico ergo, quod tres personae distinguuntur quidem in personalitate, sed conveniunt
in natura. Unde quidquid uniretur Filio in natura, de necessitate uniretur
Patri; non autem oportet, si aliquid uniatur Filio in persona, quod uniatur
Patri. Non enim ponimus Incarnationem Filii esse hoc modo, ut sit unio facta in
natura, sed solum in persona: et ideo non oportet quod ponamus Patrem incarnatum,
sicut non oportet quod si potentia visiva sit actus corporis, intellectus
sit actus corporis, quamvis conveniant in una essentia animae.

Torna all'inizio