Gaufridus: Summa de arte dictandi

897


amici enim qui raro comparent ardentiori desiderio amplexantur,
et quorum querelando recordamur absentium, eos presentes
sub negligentia preterimus. Vel: Si quis passim suam dispergat
et diuulget scientiam, de matrona faciet meretricem.
Vel: Thalamum
querit sapientia, non prostibulum, et si quando sese uidendam offerat,
uultus existit per fenestram.

16. EXORDIUM DISSUASIONIS AB INFAMI CONSORTIO.
Item, ad dissuadendum ne quis turpium personarum conuersationem
sibi asciscat, sic possumus allegare: Quantumuis intensam albedinem
modice nigredinis proximitas decolorat.
Vel: Mores a conuictu formantur
et similitudinem contrahunt ex adiuncto.
Vel: Numquam inter urticas
rosarum conualescit iuuentus: semper erit tristis, semper languida,
semper degenerans in pallorem.
Vel: Visco praue societatis alas cordis
subtrahe quantum potes, quia semel implicitus non poteris expediri.
Vel:
Animus sit discipulus, non magister: ei non parcas ne pereas,
eum doce abhorrere praua et honesta sectari.
Set nota quod, licet predicte
locutiones non sint prouerbia, quandam prouerbiorum gerunt
imaginem, et ideo per eas possumus apposite loqui ad persuadendum.
17. EXORDIUM AD RELIGIONIS FRUCTUM INVITANTIUM.
Amplius prouerbia ad religionis fructum inuitantia procedere poterunt
in hunc modum: Nichil est quod ita caminum extinguat libidinis sicut uera
religio, nichil est quod adeo terreat barbariem uiciorum, nichil est quod ita
nequeat occasui subiacere.
Vel: Nichil uere leuius religionis iugo, si
iugiter assuescat uera religio; nichil est uere religioni difficile, nichil
arduum illi: amarescunt que mundo fuerunt dulcia, et que amara dulcescunt.

Vel: Proh dolor, quam nondum subisti religionis sarcinam
reformidas; gehenna te non terret que non torret: tunc puto terrebit
cum torrebit.
Vel: Laborandum est ut humane fragilitatis ebdomada
felici sabbato concludatur.
Vel: Si te grauant in religione pili caprarum
et duplicitas capparum, quid facies in inferno, ubi ingruunt iacula
penarum et infinita immensitas penuriarum?
Verba ista multum compunctionis
gerunt, et tangunt medullitus audientem.

Torna all'inizio