Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 240

Liber III


fugiemus, ne lectoris aut auditoris intentio prosequi ingenio nostram orationem non possit. Item, tardam et diu dilatam verborum tractationem, quod Graeci gr-uperbaton vocant. Quas neque frequentes neque longas esse convenit, ne lector aut principalis sententiae obliviscatur aut ita utranque secum implicet, ut neutram intelligat. Videndum praeterea est, ne verba ita texamus, ut vel ancipitem vel obscurum intellectum reddant. Quale est illud: "Saxa vocant Itali mediis quae fluctibus aras" aut illud: "Aio te Aeacida Romanos vincere posse": quo loco et victos et victores Romanos possumus accipere. Videndum item est, ne dum copiosi aut elegantes aut ornati esse cupimus, inani quodam strepitu circuituque verborum et (ut ait Quintilianus) copiosa loquacitate longissimam et comprehensibilem verborum seriem, sine ullo rerum pondere aut conclusione faciamus. Qua in re nonnulli maxime laborant, rati se tunc maxime doctos atque elegantes existimatum iri, si a quam paucissimis intelligantur. Alii contra brevitati studentes, verba, nomina, coniunctiones

Torna all'inizio