modum ignis ligna petentis, et quando aduersarius causam
inuenit, accenditur sicut ignis, quod extinguere non possunt
nec diuitie, nec lingua humilis, nec honestas, nec anime humiliatio.
Sunt tamen aliqui viri quibus inimicantur aduersarij,
et possunt suis ingeniis illis resistere. Verumtamen
ego sum debilis consilij et scientie diminute, nec est mee
prudentie posse reprimere quod latet in tuo animo aduersum
me semper, et propter hoc nunquam credam in te. Et mihi
non videtur melius consilium quam recedere et me a te in
eternum elongare.
Ait ad eam rex: Scis quod nullus potens est suo proximo
facere malum aut bonum, nisi quod Deus vult, quia, si
Deus predestinauit te per manus meas mori, non euades; si
vero non est a Deo predestinatum, tunc illesa a me manebis,
sed si peruenires ad manus meas, et vel[l]em perdere te,
vtique non possem. Et sicut homo nihil potest creare, sic
nihil potest agere nisi a Deo sit preordinatum. Nec tibi reputatur
peccatum quod interfecisti filium meum, sed filio
meo, quia pullum tuum interfecit. Ait ad eum Pinza: Divina
predestinatio ita est sicut dixisti. Non tamen prohibet hoc probum
et discretum virum se ab inimico preseruare, d[e]inde
Deum facere suum placitum. Scis enim quod, si predestinatum
esset aliquem in aqua mori, nullus est qui posset eum
eruere. Sed si, accedentes ad eum, astrologi manifestarent
ei illud, preseruaret se toto suo posse, nec diceret se in aquam
proijcere vt adimpleretur diuinum placitum; esset namque
fatuus qui hoc estimaret. Dixerunt enim sapientes quod quicumque
|
|