Andruare  id est recurrere a Graeco verbo anadramein venit;  
hinc et drua vocata est. 
 Antroare  gratias referre. Truant moventur. Truam quoque  
vocant, quo permovent coquentes exta. 
 Acupedius  dicebatur, cui praecipuum erat in currendo acumen  
pedum. 
 Adrumavit  rumorem fecit, sive commurmuratus est, quod  
verbum quidam a rumine, id est parte gutturis, putant deduci. 
 Acieris  securis aerea, qua in sacrificiis utebantur sacerdotes. 
 Aplustria  navium ornamenta, quae quia erant amplius, quam  
essent necessaria usu, etiam a[m]plustria dicebantur. 
 Agina  est, quo inseritur scapus trutinae, id est, in quo foramine  
trutina se vertit, unde aginatores dicuntur, qui parvo  
lucro moventur. 
 Agonium  dies appellabatur, quo rex hostiam immolabat:  
hostiam enim antiqui agoniam vocabant. Agonium etiam  
putabant deum dici praesidentem rebus agendis; Agonalia  
eius festivitatem. Sive quia agonos dicebant montes, Agonia  
sacrificia, quae fiebant in monte; hinc Romae mons Quirinalis  
Agonus et Collina porta Agonensis. 
 Agonium  id est ludum, ob hoc dictum, quia locus, in quo  
ludi initio facti sunt, fuerit sine angulo; cuius festa Agonalia  
dicebantur. 
 Agea  via in navi dicta, quod in ea maxime quaeque res  
agi solet. 
 Agonias  hostias putant ab agendo dictas. 
 Albogalerus  a galea nominatus. Est enim pilleum capitis,  
quo Diales flamines, id est sacerdotes Iovis, utebantur. Fiebat  
enim ex hostia alba Iovi caesa, cui adfigebatur apex  
virgula oleagina.
  |  
  |