Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

125


rectoris magna utilitas provenit. talis enim rector iustitiam fovet,
rem publicam promovet, propria bona negligit, bona comunia
semper intendit. ideo talis rector potest stomaco merito
comparari. stomacus enim cibum receptum et digestum sibi
non retinet, sed ad membra vegetanda transmittit. sic etiam
bonus rector, si aliquando aliqua bona procuranda emergunt, ea
sibi non attribuit, sed ad comunem utilitatem subditorum ea
convertit. sed notandum est quod, si stomacus bene fuerit ordinatus,
tunc cibos receptos bene digerit et digestos ad singula
menbra vegetanda transmittit et sic tota massa corporis vegetatur
et regitur. si vero stomacus fuerit languidus, tunc nec cibos
receptos digerit, nec ad menbra transmittit, et corpus
totum debilitatur et cadit. eodem modo, si magistratus et ceteri
consiliarij bene fuerint ordinati, tunc omnia, que agenda sunt,
digerunt, idest diligenti discussione inquirunt, et sic digesta et
discussa ad subditos servanda transmittunt et per talem
modum tota res publica in suo statu servatur et regitur. si
autem ipsi rectores fuerint languidi et vitijs resoluti et proprijs
utilitatibus tantum intenti, tunc nec aliqua bona comunia
agenda discutiunt nec discussa statuunt, sed omnia communia negligunt
et parvipendunt. et sic tota res publica destruitur, dum
ab ipsis rectoribus non çelatur, quod autem per stomacum
sive ventrem intelligantur ipsi rectores urbium et [per] menbra

Torna all'inizio