Quasi simile exemplum habetur in Vita sancti Antonii de quodam
sagittario. Versus:
Fortius ut feriat, fortis distenditur arcus.
Redeamus ad cursum nostrum.
Quod prelatus debet carere tribus, scilicet iracundia, avaritia et superbia.
Privative ad hoc, ut prelatus sit ydoneus et sufficiens, debet
carere tribus, scilicet iracundia, avaritia et superbia.
De ira que prohibetur.
De iracundia sciendum est quod prohibetur amicitia hominis
iracundi. Quantó magis eius dominium? Ideo dicit Sapiens in
Prover. XXII: Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum
viro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum anime
tue. No[n] s[i]n[e] c[aus]a prohibet[ur] amicicia hominis iracundi,
quia Ecclesiasticus dicit, XXVIII: Homo enim iracundus incendit
litem, et vir peccator conturbabit amicos et in medio pacem habentium
immittet inimiciciam. Item Prover. XV: Vir iracundus provocat
rixas, qui patiens est mitigat suscitatas. Item Prover. XVIII:
Spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
Sed dicit aliquis: «Indignantis sum nature, non possum facere
aliud, si irascor, quia dedit michi Deus talem complexionem».
Contra hoc habemus multiplicem responsionem. Et primo, quia
Ieronimus ita dicit: «Legimus in David propheta, ad excusandas
excusationes in peccatis, quod multi peccatorum suorum quasi
iustas pretendant excusationes, ut quod voluntate delinquunt
videantur necessitate peccare. Dominus scrutator cordis et renum
futuras cogitationes in singulis contuetur».
Secundo, quia Dominus reprehendit Caym de ira, dicens,
Gen. IIII: Quare iratus es, et cur cóncidit facies tua? Et addidit
post pauca de dominio ire: Sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis
|
|