Salimbene de Adam: Cronica

Pag 309


tui respiciunt fidem. Quare? Quia, sicut dicit Apostolus, ad
Heb. XI: Sine fide impossibile est placere Deo. Hec necessaria
est ad salutem, sicut dicit Apostolus, ad Heb. XI: Sancti per
fidem, vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones
.
Item hanc Dominus in centurione commendavit dicens,
Mat. VIII: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Idem fecit Dominus in Cananea, Mat. XV: O mulier, magna est
fides tua
. Item miracula que faciebat potius ascribit credentis et
cum devotione postulantis fidei quam sibi operanti. Ideo uni
cuius filium sanavit dixit, Mar. IX: Si potes credere, omnia possibilia
sunt credenti
. Item Luc. VII: Fides tua te salvam fecit,
vade in pace
. Idem habetur Luc. XVII et XVIII. Item fidem
dicit Dominus defuturam, Luc. XVIII: Verumtamen filius hominis
veniens, putas, inveniet fidem super terram?
Item Iere. VII:
Periit fides et ablata est de ore eorum. Item Prover. XX: Multi
homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?

Sequitur in Apostolo: Alii gratia sanitatum in uno Spiritu.
Ideo nota de quodam heremita qui habebat gratiam sanandi infirmos,
apud quem putabant latrones invenire aurum multum. Ipse
vero fecit eos stare foris affixos et mane, cum eos incole vellent
comburere pro furto, ipse ait: «Sinite eos abire illesos, alioquin a
me effugiet gratia sanitatum». Et statim illi latrones conversi
sunt ad Deum. Ad idem facit quod narrat beatus Gregorius in
tertio libro Dialogorum de Amantio presbitero, qui gratiam habuit
sanitatum. Dicit enim: «Floridus, Tiburtine civitatis episcopus,
michi esse apud se presbiterum quemdam, Amantium nomine,
precipue simplicitatis narravit virum. Quem hoc habere virtutis
perhibet, ut apostolorum more manum super egros ponat et
salutem restituat, et quelibet vehemens egritudo sit, ad tactum
illius abscedat. Quem tante virtutis virum etiam videre curavi
eumque ad me deductum in infirmorum domo paucis diebus
manere volui, ubi, si qua adesset curationis gratia, cicius probare
potuissem» et cet. Vide in Dialogo quomodo contulit frenetico
sanitatem.
Sequitur in Apostolo: Alii operatio virtutum. Hanc habuit
apostolus Paulus, de quo dicitur, Act. XIX: Virtutesque non quaslibet

Torna all'inizio