quodam mane venit homo nudus a lumbis supra venerande stature,
alba barba, solo pallio coopertus, cordula nodosa ad modum
stole dyaconi, et toto corpore in arena prostratus adoravit, caput
ter ad solum percuciens; tandem surgens cepit pedes meos nudos
osculari desiderans, prohibitus autem surrexi. Postmodum residens
in arena, per interpretem filium, qui captus aliquando a
piratis venditus fuit cuidam Ianuensi mercatori et baptizatus et
casu tunc erat nobiscum et patrem ex circumstanciis recognovit.
Dixit nobis totam vitam suam: nunquam carnes comederat,
nunquam potum biberat inebriantem, nunquam nisi unam cognoverat
causa prolis procreande, quatuor mensibus in anno
purissime ieiunabat, granum rysii parum in aqua bulitum et
fructus et herbas de sero manducabat, in oracione pernoctabat,
et antequam intraret oratorium suum, corpus totum aqua lavabat
et induebat mundissimam lineam vestem ad hoc solummodo
preparatam; tunc intrabat et colebat dyabolum in ydolo suo
purissima devocione; et erat sacerdos tocius insule sue que
sita est in ultimis finibus Yndorum.
2. Deus videns eius puritatem, illuminavit eum primo per
sapienciam, tandem demon coactus per os ydoli dixit sibi: «Non
es in via salutis, ideo precipit tibi Deus ut vadas in Columbum
itinere per mare annorum duorum, ibi invenies nunccium Dei
qui docebit te viam salutis». «Ideo», inquit, «veni ad pedes tuos
paratus in omnibus obedire, et quod plus est, in sompnis vidi
faciem tuam, sicut modo agnosco». Tunc cum lacrimis facta oracione,
confortantes eum dedimus sibi filium suum baptizatum
interpretem et doctorem. Tunc post tres menses instructum
baptisavimus Michaelem vocantes et percepta benediccione, remisimus
ipsum promittentem, quod fidem, quam didicerat aliis
predicaret.
3. Hec hystoria utilis est ad ostendendum, sicut dicit beatus
Petrus de Cornelio centurione, quod non est personarum accepcio
apud Deum, sed quicunque legem scriptam in corde a Deo servat,
|
|