Mens refugit, terreque iacens nil suspicit altum.
Tu tamen intendas animum melioribus: ibit
Forte alio Fortuna nocens, aditumque relinquet
Ad magnos placata gradus: si dura (quod horret
Mens omen) fors illa vetat, tunc ultima sero
Mors dabitur promissa tibi; per sidera testor
Alta poli, regumque fidem Manesque deosque.
Talia vix tremula confusus voce peregit,
Hinc sese vacuam tulit irrequietus ad arcem.
Quis queat instabiles animorum noscere fluctus,
Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equet
Euripus, non Scilla fremens, non dira Caribdis.
Nempe procellosi male sanum pectus amantis
Nulla quies habitat: non lux tranquilla dierum,
Non sua signa poli, non noctis ymago serene,
Non ratibus clavum, non tutus litore portus:
Horrida perpetuo facies turbata tumultu,
Undique naufragium scopuli clademque minantes,
Impiaque adversis discordant equora ventis,
Heu, miseri quibus huc subito volvuntur et illuc
Incerti pelagi atque vie. Iam tecta supremi
Intima rex thalami secretaque limina solus
Intrarat, tacitusque sedens, dum singula secum
Pertractat, quanam ille fidem persolvat, amanti
|
145
150
155
160
165
|