Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 233


Sic uir sapiens et discretus predictis deliciis, prout temporis expetebat qualitas, utebatur;
nam in hyeme et quadragesimali tempore pro copia piscium in Fabare palatio morabatur;
in estate uero apud parcum estiui caloris temperabat incendium, et animum diuersis
curis et sollicitudinibus fatigatum, uenationis usu mediocri quodammodo releuabat. Quamuis
autem predictus rex, sapiencia ingenio et plurima discretione polleret, tamen sapientes
uiros diuersorum ordinum et e diuersis mundi partibus euocatos, suo faciebat consilio interesse.
Nam Georgium uirum utique maturum sapientem prouidum et discretum ab Antiochia
adductum, magnum constituit ammiratum, cuius consilio et prudentia in mari et terra uictorias
multas optinuit. Guarinum et Robbertum clericos litteratos et prouidos per successionem

Torna all'inizio