Horno denique cum Cluniacensis abbas ad suum me monasterium
perduxisset, frater quidam senex in infirmorum domo ingravescente
totius corporis tumore languebat. Hic porro cum abbatis comperisset
adesse presentiam, laetus effectus divinam coepit implorare clementiam:
Domine, inquit, quem nullum latet occultum, queso, si quid reatus in me
est, quod non sim hucusque confessus, tu michi misericorditer in memoriam
revoca, quatinus abbati meo dum presens est, pure confitear, atque
ab eo, qui ius hoc in me prae caeteris habet, iudicatus absolvar. Hoc dicto
huiusmodi vox auribus eius insonuit: Certe est, certe est aliquid in te,
quod confessus adhuc non es. Cumque ille vocem solam audiret, sed a
quo procederet non videret, orando subiunxit: Exprime, domine, manifeste
quid hoc sit, ut confessus corrigam quod erravi. Porro vox eadem
peccatum quoddam, sicut quaerebat, signanter expressit, quod ille a se
commissum ilico recognovit, et abbati festinanter adscito facta confessione
purgavit, paucisque post diebus in sancta pace defunctus est.
Non talem sortitus est finem clericus ille, de quo michi idem Ugo
Cluniacensis monasterii rector fida relatione narravit. Religiosus, inquit,
quidam episcopus in expeditione positus, cum venisset ad ripam cuiusdam
fluminis substitit, ibique lassus recreare spiritum coepit. Cumque
illic tranquille quiesceret, audivit vocem de fluminis alveo prodeuntem, et
haec verba clarius exprimentem: Hora venit, homo non venit. His auditis
episcopus sollicitus redditur, et recogitans hoc sine mysterio esse non
posse, adventum rei sollerti custodia prestolatur. Sed dum attentus explorator
expectat, dum haec et illa recogitat, ecce quidam clericus agillime
properabat, equumque calcaribus atterens amnem transire quantotius
festinabat. Ammonuit autem suos episcopus, ut obvios se venienti festinanter
obicerent, eumque a sui cursus impetu retinerent. Cumque ille
perniciter properans flumen agrederetur precipitanter invadere ac sine
mora transire, illi econtra violenter obsisterent, et gradum figere compulissent,
|
|