Que omnia, qualiter dictatori sint necessaria, in sequentibus 
monstrabo per singula. Absque harum igitur aliquantula 
saltim scientia nulla erit dictandi notitia. Sunt tamen 
nonnulli adeo facilia habentes ingenia, ut ignoratis harum 
artium preceptis perpulchra componant dictamina. Quod 
tamen illis non arte accedit, sed natura. Omnis enim ars a 
natura sumit initium, que, dum secundum Platonem inest 
anime per naturam, ignoratur tamen a plerisque, nisi a 
magistro discant, per carnis hebetis coniecturam. Excitatur 
ergo a doctoribus torpens animus et quasi e somno vigilans 
naturaliter meminit, que docentur. 
His ergo prelibatis, quod nomen ipsum epistole significet, 
discutiamus. 
A 
Epistola grecum nomen est compositum, epi 
enim supra, stola missio interpretatur; que ob hoc ita nuncupatur,
  |  
  |