Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 32


appetitur, si absolute consideretur, sed ex ordine ad finem bonitatem quamdam
sortitur quae utilitas nominatur: et haec sunt tantum propter aliud appetenda,
ut sectio membri propter sanitatem, et huiusmodi.
Sed sciendum, quod ad finem aliquem consequendum contingit aliquid dupliciter
ordinari; per se scilicet, et per accidens. Per se dico quod, quantum est in
se, in finem debitum ductivum est; per accidens autem quod, quantum in se est,
in aliud duceret, sed ex concursu alterius causae ducit ad finem ipsum; sicut
qui comedit venenum ut moriatur, et contingit ex hoc sanitas. Cum ergo causa
per accidens non sit proportionata ad effectum, sed solum causa per se; ex
ordine ad finem qui est per accidens, non erit dicendum aliquid bonum vel
appetibile simpliciter acceptum, sed solum concurrentibus omnibus quae ad
hunc effectum determinant.
Dico ergo, quod tentatio per se ordinata est ad hominis perditionem; ad salutem
vero non ordinatur nisi per accidens, scilicet ex hoc quod vincitur per auxilium
gratiae divinae: et ideo tentari simpliciter non est appetendum; sed tentari
et vincere simul acceptum appetendum est. Sed quia propter nostram fragilitatem
victoria nimis dubia est, ideo securius fugitur quam quaeratur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod beatus Iacobus loquitur de tentatione tribulationum,
ad quarum patientiam hortatur, ut inter eas aequanimitatem et gaudium
mentis servent: non enim aliter eas vincere possunt nisi per patientiam.
Unde ipsum gaudium victoria quaedam est: quod quidem est non de tentationibus
secundum se, sed de patientia, quae tentationem vincit.
Ad secundum dicendum, quod in tentationibus non lucet bonum hominis nisi
praesupposito quodam alio, scilicet earum victoria, cum qua appetendae sunt.
Ad tertium dicendum, quod non sunt materia virtutis tamquam per se ad virtutem
ordinatae, sed per accidens tantum.
Ad quartum dicendum, quod tentationes non sunt necessariae ut perveniatur ad
regnum, nisi necessitate conditionata; sic scilicet ut si tentationes adveniant,
non veniatur ad regnum, nisi vincantur. Sed tentationes advenire non est necessarium
absolute, nisi secundum corruptionem status praesentis, ex qua sequitur
pugna carnis adversus spiritum, quae tentatio dicitur.
Ad quintum dicendum, quod Paulus petens a se stimulum carnis removeri, recte
petiit, habita consideratione ipsius stimuli absolute: sed quia considerato eventu
pugnae, in qua victor futurus erat, remotio stimuli non sibi expediebat, qui
tamen eventus sibi certus non erat; pro tanto dicitur nescisse quid peteret; unde
certificatus de victoria, verbo Domini dicentis, loc. cit., «Sufficit tibi gratia
mea», patienter stimulum sustinuit.

Torna all'inizio