Gloria Domini Filius est, cherubin vero scientie plenitudo. Gloria Domini
non deintus sed desuper cherubin elevatur, quia litterali superficie
sensu hec eadem gloria non intelligitur; et elevatur ad limen domus,
quia cum Christo, qui est limen et [ostium] ecclesie, in unam personam
efficitur et in unam naturam humanantur. Et domus, id est ecclesia primitivorum,
nube repletur, quia sancte incarnationis pluvia prius a circumcisione
quam a gentilitate auditur et recipitur. Et atrium ecclesie
late gentilitatis repletum est splendore glorie Domini, quia Evangelii
splendore irradiatur, cuius luce repleta per fidem que Christi est et per
sue incarnationis misterium hic et in eternum salvatur. Ecce quomodo
Christus, qui est Dei virtus et Dei sapientia, nube et splendore suo replevit
omnia. Huic autem virtuti circumponit electrum dicens: «Et vidi
quasi speciem electri». Virtuti, que Deus est, propheta quasi electrum,
quod ex auro argentoque compingitur, circumponit, quia de ipsa modo
secundum divinitatem nunc autem secundum humanitatem oraculum
texit. Electrum enim auri argentique habet naturam, quia Christus divinitatis
humanitatisque veras in se retinet formas; vel secundum sanctum
Dionisium, ideo virtuti electrum circumponitur, ut in auro electri imputribilem
largum et inminutum et incontaminatum splendorem in
Christo, in argento apertum et luciformem et celestem claritatem, hinc
sapientie inde vero eloquiorum ostendat. Sed et igneam formam adiunxit,
quia Christum Dei virtutem velut aspectum ignis splendentis in circuitu
narravit. Ipsa namque Dei virtus Christus habet aspectum ignis,
quia sua caritate mundi peccata consumit. Qui in circuitu ignis splendet,
quia in homine assumpto sine mensura spiritus caritatis fervet, quia
unctus est oleo leticie pre consortibus suis.
Sed cum imago ignis circumponatur virtuti, que Deus est, et virtuti
angelice, que differentia est, quia Deus est ignis et angelus est ignis?
Cui respondet sanctus Dionisius de theologicis symbolis in epistola ad
Demophilum hereticum: «Angelus, inquit, est ignis vel ignitus secundum
causam, id est secundum participationem; Deus vero vel eloquium
divinum est ignis vel ignitum secundum substantiam vel secundum
oreia id est disciplinalis ordo, vel contemplationem». Igneam
|
|