Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
navigabilem meatum a Meseno Romam deducere, quem cum
usque ad Pontinas paludes deduxissent fossores, etsi montium
saxea fundamenta penetrassent et cursus fluminum labentium
desuper preteriissent, a putri paludis solo nec fossuram patienti
morati sunt. Et sic quod .XL. mil. passuum et amplius processerat
opus omissum est. Sunt tamen qui dicant dispositum
Neronem muris et fornicibus paludis solubile solum superare,
ni cura maior et inde mors retraxisset in aliud.
RAPHARUM stagnum est apud Lydiam, in quo aiunt a piscatoribus
nullos preter nigros capi pisces.
REATINA palus est Ytalie, et qua in parte nomen ostendit.
Huius in exitu aiunt excrescere saxa, aquis aliam proprietatem
addentes, quod earum suffragio durentur ungule
iumentorum.
RUTURGIUM stagnum est Hibernie, cui Bartolani Sere filii de
stirpe Iaphet, primi insule habitatoris, Rutugus filius a se nomen
imposuit.
SALPINA palus a Salpi civitate amoris Hannibalis Peni inclita
dicta est, cum eidem in campis Apulie propinqua sit.
SAMACENITIDES palus est Syrie, cui superimposita est civitas
Asorith.
SATURA palus est Ytahe inter Antium olim Volscorum nobilem
civitatem et Circeum montem, quam alii transmutatis primis
duabus licteris Asturam vocant, et ab ea oppidum Asturam
mari imminens, clarum Coradini Suevi captivitate, ab Antio
non amplius .X. mil. passuum distans.
SEPTEM MARIA, seu paludes seu stagna velis, Adriatico proxima
sunt litori, tam a Pado, Athesi aliisque supervenientibus
fluminibus et a non nunquam estuante mari facta atque perpetuata
sunt plurimum telluris occupantia, sic nuncupata quia
iam dudum in septem grandia erant stagna distincta. Hodie
vero, etsi aliquas distinctiones habeant, magis tamen (ut locorum
testantur incole) videntur annexa. Sunt tamen qui dicant
non solum de his que litori fere iuncta sunt ab antiquis Septem
Maria dictum,verum de quibuscunque paludibus a Pado vel ab
|
|