VIII. [Petra] - Cui petra dat nomen, mirum reor e[ss]e lauacrum.
Quod lapidem pos[si]t frangere nomen habet.
Et caput a multis absoluit triste querelis.
Auribus auditum presta et addit opem.
Lumina detergit tunicis maculosa piatis.
Pectoris et cordis e[ss]e medela potest.
Vesicas aperit; a renibus urget arenam.
Huius aque potus interiora lauat:
Q[ua]mplures vidi calidam potare petrosos,
In quibus urina post lapidosa fuit.
Vos igitur, quibus est durus cum pondere mictus,
Assiduue talie liberat usus aque.
|
1
5
10
|