Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VII

Pag. 88


Synay quantum mons Synay a Kayro et Kayrum tantumdem a Gazara. et
sic in modo triangulari se habet . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Nota quod in ista descriptione ostenditur via eundi ad Sanctam Katherinam.
que est juxta montem Synay. quia Gazara Palestine vel terre
Philistine distat a Jherosolyma per duas magnas dietas vel modicum plus. et
est juxta Mare Magnum ad duo miliaria: et habet Gazara tre vias. quarum
una vadit per desertum Arabie et desertum Pharam. quod idem est. et illa via
ducit ad montem Synay: alia vadit via de Gazara ad Babiloniam et Kayrum.
potentissimas civitates. et sunt super Nillum fluvium. et distat Babilonia
a Kayro per unum miliare et minus: alia via vadit de Gazara super litus
Mari Magni usque Campnis. et de Campnis usque Damiatham.
et de Damiatha usque Alexandriam per litus maris.
sed per Nillum fluvium usque ad Kayrum.

Torna all'inizio