Salimbene de Adam: Cronica

Pag 948


de Bononia, magnus et cathedratus magister, tunc temporis
erat provincialis minister administrationis Bononie. Et marchio
Hestensis fecit magnas expensas pro illo capitulo honorifice celebrando
et ibi comedit.
De morte marchionisse Hestensis.
Et marchionissa uxor sua, que erat infirma, ultimum diem
clausit. Et sicut ipsa multum desideraverat, a fratribus illius
capituli in loco fratrum honorifice fuit sepulta. Cuius anima per
misericordiam Dei requiescat in pace, quia tam in vita quam in
morte multa bona contulit Ordini fratrum Minorum.
De morte domini Salvini de Turre.
Item, millesimo supraposito, in mense Septembri, infra octavam
Nativitatis beate Virginis, Xa die mensis, feria IIII, apud
Parmam obiit dominus Salvinus de Mediolano de Turre et sepultus
fuit in loco fratrum Minorum de Parma et in loco ubi
fratres Minores sepeliuntur; sine aliqua sollemnitate sepulture
voluit sepeliri et fuit sepultus. Gener fuit comitis Sancti Bonifacii
de Verona, quia filiam eius habebat uxorem. Ditissimus valde
fuit. Optime et devote cum fratribus Minoribus fuit confessus.
Testamentum magnum et bonum fecit, et multa pro anima sua
dimisit pauperibus Christi et specialiter fratribus Minoribus et
Predicatoribus et aliis religiosis, tam de Mediolano quam de aliis
partibus. Sed testamentum suum postea destruxit et abrasit et
mutavit dominus Guido de Corigia; cuius animam Deus deleat
de libro vite, nisi restituat ea que fraudulenter et malitiose
abstulit pauperibus Christi, quia defraudavit animam boni viri
qui optime et salubriter suum ordinaverat testamentum. Et
iste Guido de Corigia, civis Parmensis, nichil attinebat predicto
viro, sed erat extraneus ab eo quantum ad parentelam et sibi
malignus. Et quia Dominus dicit quod qui se humiliat exaltabitur,

Torna all'inizio