Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 17


sue sedis accessum contra fas et licitum tui prosecutor arbitrii iam punisti, pena preveniente
iudicium et executione non expectante libellum. Sed forsitan est qui dicat, quod dum sua placuisse
creduntur, ipse displicuisse videtur. Cathaniensem episcopum non duximus obmittendum, cuius
prodigalitate totum regnum dicis esse corrosum, si tamen in totum processit corrosio, unde tot
remanserunt reliquie corrodende? Hic si merces servitiis, si fructus laboribus, si meritis premium
responderet, aliud pro certo reciperet quam solvatur, pro quo quid nobis apud Ferentinum, quid
fratribus nostris apud Sanctum Germanum magnificentia tua promiserit, non ignoras. Deinde
Cephaludensis episcopi, contra quem sanguinem occisorum asseris clamare de terra, nec vita nec
spoliatio sub nube tegatur, ut de ipso post restitutionis debitum iustitie satisfiat, nec movemur, si
super hoc ad lacrimas et querelas tuorum fidelium forte, sicut asseris, movearis, dummodo in illum,
qui suo domino stat aut cadit, non processeris ad vindictam, primo in castrum ecclesie ac bona eius
manu occupationis extenta, quam querelam delatio iusta perferret ad examen iudicis competentis.
Quapropter non inferas, ut apud nos ille meruerit, unde apud te demeruisse videtur, sed tamen non
ignores, quod si pro iustitia spoliate stetit ecclesie, licet apud te propter hoc demeruisse credatur,
apud nos, qui sumus et esse tenemur iustitie zelatores, sibi meritum comparavit. Tandem concussis
columpnis ecclesie, prelatis videlicet, inferioris gradus et ordinis clericos rigor tui gravaminis atterit,
et quasi aliorum velis supplere defectum, pretendis negligentiam prelatorum, quamvis superioris
sedis non desit auctoritas, que crimina diligenti examinata iudicio et iudiciali examine cognita tanta
censura percellit, quod pene districtio culpe interdicit exemplum et vindicte severitas esse poterit
aliis limes offense. Quia vero Dei cause deesse non possumus nec debemus, super omnibus istis et
aliis contingentibus ecclesiasticam libertatem sic divina suffulti potentia debitum nostri prosequemur
officii, quod Deo pro posse satisfacientes et homini, in hoc geremus utiliter negotium nostre
salutis et tue, cum deferre homini contra Deum presertim in talibus sit nocere, ac parcere sit sevire;
manus enim mulierum misericordium filios decoxerunt; sed habeat vera dilectio plagas suas, que
dulciores fiunt, cum amarius inferuntur. Adiecisti preterea, quod post reditum tuum in regnum
Sicilie, reintegratis iuribus tuis pro temporum varietate dispersis, exclusis rebellibus, ecclesia contra
matris officium suspectos filii receptavit. Et quidem de iurium reintegratione gaudemus; et utinam
reintegrantis affectio sic debitis fuisset contenta limitibus, quod a iustitia recuperationis in suis, in
alienis ad usurpationis iniuriam non transisset, quia preter id, quod in die novissimo districti iudicis
ultione reddetur, consumari felicibus substantia non consuevit eventibus, augmentis non aggregata
legitimis, quin immo grandis acervus inficitur partis adiectione corrupte. Super exclusis responso
supersedere possemus, nisi alicuius iudicio crederetur retardatum silentium repetitam iustificare
querelam. Sed ut videmus, quod hactenus respondentis dissimulatio distulit, nunc extorquet instantia
conquerentis. A memoria quoque tua excidisse non credimus, quod comiti Thomasio, Rainaldo
de Aversa et fautoribus eorundem, antequam castra, que viribus obtinere nequiveras, resignarent,
inter alia, que publica et autentica sunt conventione notata, venit expressius personarum securitas in
promissum, et ut id robur firmitatis haberet, nos et universos fratres nostros rogasti per nuntios et
litteras speciales in testimonium reservatas, ut Romana ecclesia super secure ac confidenter reciperet,
quod inviolabiliter promissa predictis attenderes et plenarie conservares. Sed utrum verbis facta
responderint fidesque promissis, plus quam deceat sedis apostolice ac excellentie imperialis honorem,
afflictionibus publicis et penis manifestis exponunt nonnulli de fautoribus comitis memorati,
quorum multos post speratam de securitate fiduciam dedisti exilio et quosdam ignominiosa morte
dampnasti. Proinde possumus non immerito formidare, ne nostra patientia in predictis vere patientie
nomen amiserit et effectum. Quare non credas id oblivioni esse relictum, licet sit hactenus dissimulatione
suspensum; sed quod in similibus inferiores pro te promittere debeant, de specula poterunt
eminenti recipere speculum et exemplar. In quo quantum auctoritati sedis apostolice sit detractum,
que ipsos ad precum tuarum instantiam sub sua securitate recepit, satis intelligunt, qui rem
sciunt. De comite vero Matheo, quem apud te in subtractione suorum Terre Sancte servitium, crucis
et crucifixi reverentia non defendit, comiteque Rogerio quondam capto, ut nosti, et postmodum
liberato, ut scimus, nec non et quibusdam aliis, qui ad Urbem et loca confinia a persequentis facie

Torna all'inizio