Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 441


prius unum monachum quendam, postea tamen et in alios manando plures invasit.
Quapropter in concilio canonice ordinato huic morbo, priusquam plures irrepat, obviam
ire religio christiana deposcit . Sed fortassis monachus ille ?fugitans litium? est, dicendo
patrem in ius vocari a filio legibus prohibitum esse. Quod in secundo libro Codicis
continetur ita: Qui in potestate patris agit, adversus eum experiri non potest; si igitur
emancipatus es, venia edicti petita, hoc facere non prohiberis
. Sed manifestum
est, quia hic monachus in tanta crudelitate pater appellari nullatenus potest. Iam enim
pridem H[enricum] regem non in legum benignitate, non paterno more, sed contra leges
excommunicando, anathematizando, regno eius in omni dolo insidias faciendo, ipsi
mortem contra humanae naturae modum parando emancipavit. Sic autem emancipatus
filius, omni ambiguitate exclusa, patrem in iudicium, de iudicio in culleum vocare potest.
Habetur enim in libro Codicis tale capitulum: Si quis parentis aut filii aut omnino
affectionis eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata praeparaverit, sive clam
sive palam id fuerit nisus, poena parricidii puniatur, neque gladio neque ignibus
neque ulla solemni poena subiugetur, sed insutus culeo cum cane et gallo gallinaceo
et simia et vipera, inter has ferales angustias comprehensus serpentum contuberniis
misceatur et, ut regionis qualitas fuerit, vel in convicinum mare vel in amnem proiciatur,
ut omni elementorum usu vivus carere incipiat, et ei caelum superstiti, terra
mortuo auferatur
! Quis igitur huic legum inimico hanc poenam merito, qui filio necem
paravit, legibus addictam esse non censeat?
5. Sed o, qui iure iudicaturi estis huius monachi errorem, vos obsecro per misericordiam
Dei, qui vos speculatores gregis sui constituit, quatinus dignatio vestra animadvertat,
qua lege, qua veneratione ad apostolicam pervenit sedem. Audiat ipse in
vestro iuditio, quid sibi sanctus Benedictus in regula praeceperit sua dicens: Cum
monachus, habita secum deliberatione, promiserit se omnia custodire et cuncta sibi
imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, sciens se sub lege regulae constitutum,
quod ei ex illa die non liceat de monasterio exire nec collum excutere desub iugo
regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit [ei] recusare aut suscipere. Res, si
quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter donatione conferat monasterio,
nihil sibi reservans ex omnibus, quippe qui iam ex illa die nec proprii corporis
potestatem sciat se habiturum
. Quid ergo super hac re, iudices, censebit aequitas
vestra? Nonne iste, postquam illas litteras minutas nummis insignitas esse perdidicit,
iugum regulae contra regulae disciplinam collo protinus excussit et ad quartum genus
monachorum, quod beato Benedicto attestante sarabaitis est deterius, se contulit et,
cui cum sit proprii corporis interdicta potestas, totius mundi est amplexus iuditium?
Iuste ergo iudicate, filii hominum, de tam facinoroso homine, qui nihil aut modicum
monasterio tribuens, sibi totam substantiam ecclesiae beati Petri subripuit. Ananias
autem pauca de proprii agri pretio sibi retinuit, parum, ut divina testatur scriptura,
in hoc peccavit, qui cum coniuge non ad peccati mensuram propter hoc puniri promeruit,
sed ut poena eorum hunc monachum sectatoresque illius ab ecclesiasticae substantiae
sacrilega rapina prohiberet. Unde ipse Benedictus, regulae eius magister, ita
ait: Meminisse oportet, ne mortem, quam hi pertulerunt in corpore, qui fraudem de
ecclesiasticis fecerint rebus, patiantur in anima
. Sed quid tandem erit, quod nullius

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio