que erat inter cardinales, sine papa per tres annos et menses
novem et dies XXI.
De obitu regis Hencii et de honore quem ei Bononienses in morte fecerunt.
Et eodem anno, die Lune XIIII Marcii, obiit rex Hencius,
filius condam Friderici imperatoris, qui erat in carceribus Bononie
et sepultus fuit ad domum fratrum Predicatorum; et commune
Bononie fecit eum imbalsamari. Et fecerunt ei homines de
Bononia magnum honorem in offitio funeris ad sepulturam. Considera
opera Dei! Iste Henricus fuit filius imperatoris Friderici
non legittimus, et habuit tantum honorem in morte et sepultura,
quia in civitate Bononia mortuus et sepultus, quia a Bononiensibus
imbalsamatus et honoratus, quia a fratribus Predicatoribus
susceptus et in eodem loco cum sancto Dominico sociatus.
Quod rex Conradus, qui fuit imperatoris legitimus filius, caruit ecclesiastica
sepultura, cuius ossa fuerunt in mare proiecta.
Conradus vero fuit filius supradicti imperatoris legitimus,
et tamen istis honoribus caruit, quia a Messenis civibus ossa eius
sparsa et proiecta fuerunt in mare civitatis Messane et piscibus
sociata, quando portabantur Panormum ad sepeliendum, ubi
regum Sicilie monumenta habentur. Et ideo Ecclesiasticus dicit,
VII: Noli facere mala, et non te apprehendent. Offenderat enim
Messenos cives sicut et pater suus. Ideo dicit Ecclesiasticus XI:
Facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum
vias suas. Item Ecclesiastes VI: Sepulturaque careat; de hoc ego
pronuntio quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit et pergit
ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius.
Et eodem anno, in dicto mense Marcii, obiit dominus Octavianus
cardinalis. Et eodem anno fratres Minores de Regio emerunt
plures domos iuxta locum suum, et commune dedit eis extimatores
qui estimarent valorem pretii domorum emendarum
|
|