Gregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Hugoni et caeteris
sanctae Radegundis clericis, salutem et apostolicam benedictionem.
Peruenit ad audientiam nostram quod, apostolicae sedis authoritate
calcata, priuilegia sanctae Radegundis monasterio sanctae
Crucis ab antiquo concessa infringere conemini, dum neque
debitum clericalis officii pensum praefato monasterio reuerenter,
ut decet et priuilegiorum scripta testantur, exhibetis, et ecclesiam
beatae Radegundis cum ordinationibus suis absque abbatissae
licentia et authoritate tenere uelitis. Quam litem inter uos et
abbatissam anno priore legati nostri, priuilegiorum tenore diligenter
perspecto, episcoporum qui aderant iudicio canonice data
sententia deciderunt, scilicet ut concessione et authoritate abbatissae
sanctae Crucis, sicut firmiter in priuilegiis cautum est, sanctae
Radegundis ecclesia cum suis ordinationibus omni uenalitate et
spe quaestus procul remota, a uobis teneatur, et utrique ecclesiae
competens seruitium persoluatur, ut neque uos ius ecclesiae
sanctae Crucis nullatenus imminuatis, aut abbatissa aliquid uos
cogat quod canonum autoritate respuere ualeatis. Qua definitione
uos contentos esse opportere iudicamus, et ut neutrius partis
transgressione conuellatur, beati Petri authoritate uehementer
prohibemus quod, si deinceps de causa ulla ad nos proclamatio
peruenerit, noueritis procul dubio ut obedientiae contemptores
grauiore censura faciendos, et eos potissimum qui rectorum sedis
apostolicae priuilegiorum authoritatem uiolare ausu temerario
moliuntur. Valete.
|
|