resumere delectabat: quanquam nos
praeteritorum experimento perterriti, de pacis
dubitare negotio necessario cogeremur, dum
quoties humilitatis ad pacem evidentia signa
monstravimus, toties voluntatem partis adversae
invenimus duriorem. De processu tamen
regis ejusdem ad pacem reformandam, aliqualem
fiduciam obtinentes et fideles nostros
solennes, excellentiae nostrae legatos, plena
nostrae voluntatis authoritate suffultos specialiter
providimus destinandos, qui dum pro honore
Ecclesiae matris nostrae, ac felicibus Christianitatis
auspiciis, salvo honore semper Imperii
et regnorum, quibus authore Domino
praesidemus, voluntatem nostram ad pacem
paratam exponerent, et manifesta praesagia
futurae satisfactionis offerrent, quae rex ipse,
sufficientia reputabat. Sed iste bonus pastor
Ecclesiae, nullum ad jus et honorem Imperii,
nec ad nos voluit habere respectum,
sed totum suae subiicere potestati pro Lombardorum
negotium, qui pacis tractatui, semper hactenus
impedimenta pararant, et pacem
quam debebat exquirere, turpiter profugavit
oblatam. Ecce itaque, quaesivimus pacem, et
non invenimus, vocavimus eam, et vocata
non respondit. Restat igitur, ut sic nostra
et Imperii nostri iura, aliorumque regum
et principum in causa nostra viriliter tueamur,
|
|