| Ad quartum dicendum, quod passio, inquantum passio, non est meritoria, quia
 sic principium eius est extra: sed est meritoria inquantum est acceptata per
 voluntatem: sic enim est voluntaria, et principium eius est intra. Acceptatur
 autem passio a voluntate dupliciter: vel sicut voluntarium absolute, sicut in
 Christo, qui se voluntarie obtulit passioni, ut nostrae redemptionis opus expleretur:
 vel sicut voluntarium mixtum, sicut quando aliquis etsi vellet non pati,
 tamen magis vult sustinere passionem quam aliquid contra Deum faciat.
 Ad quintum dicendum, quod quamvis meritum sit in caritate sicut in radice, non
 tamen meremur sola caritate, sed etiam aliis virtutibus, inquantum earum actus
 sunt a caritate imperati.
 ARTICULUS 6
 Utrum Christus potuerit nobis mereri
 Ad sextum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod Christus nobis mereri non potuit. Sicut enim laus requirit
 voluntarium, ita et meritum. Sed propter hoc quod laus requirit voluntarium in
 laudato, ideo unus non laudatur propter actum alterius. Ergo similiter nec unus
 alteri mereri potest: et sic Christus nihil nobis meruit.
 2. Praeterea, Ezech. 18, 4, dicitur: «Anima quae peccaverit, ipsa morietur».
 Ergo eadem ratione anima quae operatur, ipsa praemiabitur; et ita videtur
 quod Christus nobis mereri non potuit.
 3. Praeterea, Christus non meruit secundum quod Deus, sed secundum quod
 homo habens caritatem. Sed unus habens caritatem non meretur alteri nisi ex
 congruo, quod non est per se loquendo meritum. Ergo etc..
 SED CONTRA, Christus, secundum quod homo, est caput nostrum. Ergo nobis aliquid
 influit. Sed non nisi meritorie. Ergo Christus nobis aliquid meruit.
 Praeterea, nullus pervenit ad gloriam sine merito. Sed pueri baptizati pervenient
 ad gloriam. Ergo cum non perveniant per meritum proprium, pervenient
 per meritum Christi; et ita Christus nobis aliquid meruit.
 Quaestiuncula II
 1. Ulterius. VIDETUR quod non meruit nobis ianuae apertionem. Quia Enoch et
 Elias ante Christi Incarnationem in paradisum introierunt. Ergo ante Christum
 ianua erat aperta.
 2. Praeterea, quicumque meretur paradisum, meretur etiam apertionem ianuae
 paradisi. Sed antiqui patres meruerunt paradisum, cum haberent caritatem ita
 perfectam sicut et nos, et cum propter paradisum omnia operarentur. Ergo
 meruerunt apertionem ianuae paradisi.
 | 
 |