Salimbene de Adam: Cronica

Pag 90


invicem, sicut et Christus suscepit nos in honorem Dei? Tu etiam
dixisti, Io. VI: Eum qui venit ad me non eiciam foras. Quare ergo
abbatissa Clavarensis foras eiecit sororem suam? Nonne Apostolus
dicit, ad Colo. III: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti,
viscera misericordie?
Ubi ergo curialitas, ubi caritas, ubi pietas,
ubi misericordie viscera? Nam Iohannes dicit, prima canonica
III: Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum
necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas
Dei manes in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua,
sed opere et veritate
. Item beatus Iacobus dicit, II: Si autem frater
aut soror nudi sint et indigeant victu cotidiano, dicat autem
aliquis de vobis illis: Ite in pace! Calefacimini et saturamini, non
dederitis autem eis que necessaria sunt corpori, quid proderit eis?

Si abbatissa de Clavara ista considerasset, sorori sue miserta
fuisset. Domine Deus meus, de te scriptum est, Eccli. XXXV:
Non accipiet Dominus personam in pauperem et deprecationem
lesi exaudiet. Non despiciet preces pupuli nec viduam, si effundat
loquelam gemitus. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt,
et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt
usque ad celum, et Dominus exauditor delectabitur in illis.

De te, Domine, scriptum est quondam tu dixisti, Ro. XII: Michi
vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus
. Deutero. XXXII:
Mea est ultio, et ego retribuam. Et iterum Eccli. XXVIII: Qui
vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Numquid super his
continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer?
Ys. LXIIII.
Item Abacuch I: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies,
vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
».
Factum est autem, cum ista soror sic perorasset et coram Deo
preces multiplicasset, accidit ei modicus somnus, et aliquantulum
obdormivit; et quia ultra se non poterat Dominus continere,
quin exaudiret famulam de facienda iustitia deprecantem, cepit
loqui cum ea dicens, Ys. XLVII: «Ultionem capiam, et non resistet
michi homo
». Et excitata est soror et vigilando intelligibiliter
audivit a Christo: «Audivi orationem tuam et vidi lacrimas tuas
et exaudivi te. Et de abbatissa, que viscera pietatis clausit sorori
sue, noveris quod convertetur dolor eius in caput eius, et in

Torna all'inizio