Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 484


signa: dolorem patiuntur illius partis et nausiam. Istis enim virtuosis
existentibus, vomitum de supradictis faciamus ut materia ventrem
irritans expellatur. Nolentibus vomitum, damur triferam sarracenicam
vel electuarium laxativum vel oxi laxativum vel mirobolanum
citrinum et in momento sanant eos. Debilibus existentibus,
supradicta non damus, sed constrictivis juvamus, ut diocodion et sirupo
facto de succo mirtillorum. Si autem succum non habueris,
mirtillos siccos, sanguinem draconis, bolum, aratillos, id est grana
uvarum, balustias et similia constrictiva teras; deinde bullias et
in colatura sirupum facias. Comedant similam cum lacte amigdalarum;
potent aquam in qua bullierit gummi arabici et bolus; quandoque
vinum accipiant temperatum ad confortationem nature; sirupum
de succo sorbarum vel sorbe multum valent. Facias eis emplastrum
super stomacum de sandalo albo et rubeo, colofonia, bo.o,
mastice, sanguine draconis, sumac, balaustia, cortice maligranati,
granis uvarum, sorbarum; his tritis distempera cum succo plantaginis
et albumine ovi et petia stomaco superpone.
De secundo genere dissenterie. — Secundum genus dissinterie,
quod in gracilibus intestinis consideratur, his signis comprehenditur:
dolor sentitur sub stomaco; appetitum amittunt; sitim magnam
patiuntur propter siccitatem colere existentis in gracilibus
intestinis. Isti autem non curantur. Non ergo labores propter
infamiam.
De tercio genere.— Tercium genus est quod in inferioribus intestinis
fieri habet; dolore loci discernitur; sed notandum quod patientes
emorroidos emittunt sanguinem vel saniem sicut dissinterici;
sed his modis cognoscitur; dissinterici stercora mixta emittunt
cum sanguine vel sanie. In emorroidos prius assellant plura
stercora; ultimo autem sanguinern fundunt cum magno conamine.
Dieta eorum sit perdigestibilis, ut simla farina ordei vel amidum;
mala maciana vel pira vel citonia elixa utiliter possunt accipere;
vinum quod potaveriunt sit temperatum cum aqua de gummi arabici;
bibant cum terreis vasis noviter factis, quibus uti poteris loco
boli si defecerit. Parvo in eis existente calore, purgabis cum trifera
sarracenica laxativa, vel oximelle laxativo, seu electuario frigido
laxativo. Si calor fuerit augmentatus, mirobolanos dabis citrinos
cum decoctione capilli Veneris, ceterae violarum; cum dederis
ei circa noctem comedere, post cenam ut venter ecacuetur reubarbara
et sene cum trifera vel electuario frigido vel oximelle simplici
componas eique ad mansionem tribuas. Hoc facto, ad clisteria
recurrendum, primum facias ita: corrigiole, balaustie
corticem cum cinnamomo bullias in aqua et colaturam cum
melle iterum bullias et per clistere inicias. Mundificatis autem vulneribus
aliud clistere facias constrictivum, sicut bolum, sanguinem
draconis, sumae, et omnia que noveris constrictiva in aqua bullias
et in tali aqua athanasiam distempera simpliciter, aquam supradictam
per clistere inicias.
De eodem — Aliquando in stomaco et intestinis majoribus similiter

Torna all'inizio