Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 3


propaletur volumine. Cuius quoque precellentissima virtus, etsi
in vindicandis tot regionibus sibi satisfacere gestituit, tamen, ut
que in ipsis multum superfluebat iniquitas, iam finem acciperet,
huius quoque erat oculto Dei iudicio conterenda flagello. Nam
sicut Ipso Deo disponente, vel permittente, vigens longobardorum
nequitia supervenientium normannorum violentia olim comprimenda
fuit, ita et nunc certum est Rogerio celitus datum vel
permissum fuisse harum scilicet Regionum immensam gladio
suo coerceri malitiam. Quid enim tunc mali non in ipsis
exercebatur? Quippe omni timore abiecto, cedes
hominum, furta, rapine, sacrilegia, adulteria, periuria, necnon
ecclesiarum monasteriorum oppressiones, virorum Dei contemptus,
pluraque hiis similia fieri non desinebant. Peregrinorum
quoque pro Deo itinerantium, alii predabantur, alii vero, pro
rebus eorum diripiendis, in abditis locis perimebantur. Quibus
facinoribus plurimum Deus offensus, idcirco Rogerium de vagina
provincie Sicilie extraxit, ut eundem quasi gladium acutum in
manu tenens, harum perpetratores iniquitatum per eum percutiendo
comprimeret, atque ad viam iustitie, quos incorrigibiles
valde diu sustinuerat, eiusdem conterriti terrore revocarentur.
His ergo in prefatione paulullum prelibatis, ad narrandum eius
initium veniamus.
Explicit prologus

Torna all'inizio