quod superlativum secundum Priscianum et alios antiquos ita describebatur: superlativum est quod ad plures sui generis comparatur et superponitur omnibus, ut "Achiles fuit fortissimus Grecorum"; vel quod valet tantum quantum oratio facta ex"valde" adverbio et suo positivo, ut "Achiles fuit fortissimus", id est "valde fortis". Hanc autem descriptionem non esse idoneam in sequentibus apparebit. Ut autem melius describatur sciendum est quod superlativum modaliter a comparativo non difert, nisi in quantum per ipsum importatur qualitas intensa in ultimato gradu, sed tunc circa, tunc citra terminum.
Quid est superlativum secundum modernos. Sic igitur potest superlativum definiri seu describi: superlativum est quidam modus significandi accidentalis, atributus construtibili, ad importandam aliquam formam accidentalem applicabilem pluribus secundum intensionem vel remi<s>sionem per ultimato gradu, per modum prelationis respectu alterius, si respectio ponatur, vel per modum prelati sempliciter, si absolute sumatur; vel si volumus brevius difinire possumus dicere: superlativum est modum intendendi excessum in ultimato gradu.
Quid est superlativum. Circa secundum est notandum quod superlativum accedit ad ussum duobus modis. Uno modo absolute, in quantum per ipsum sit intensio duplex de significato unito quod est "valde plusquam", ut: "Iste est fortissimus", id est "valde plusquam fortis", ut per intensionem istius significati "valde" diferat a comparativo reali quod est "plusquam fortis" et isto modo non requirit determinationem aliquam ex eo quod superlativum fit. Alio modo potest considerari ut per ipsum intendatur qualitas in ultimato gradu respectu alterius et isto modo requirit genitivum. Secundum usum potuisset etiam ablativum recipere sicut et comparativum, velut infra patebit. Et per hoc patet auctorem summe gramaticalis grosse dixisse cum dixit vel quid valet quantum oratio facta ex "valde" adverbio et suo positivo: nam tunc non importaret excessum dictum; autem est supra, cum de comparationis gradubus dicebamus quod per comparativum et superlativum importatur excessus sive absolute sive respective sumantur.
|
|