XVIII. Quantam bonorum consequentiam pax habeat Babilonica
per contraria exempla et recta documenta monstratur.
Monstratum est ecce, quibus modis pax Babilonie, mundi scilicet, contrahi
debeat et servari. Quantam autem bonorum temporalium consequentiam
habeat pax ista mundana, exemplis potest non vilibus edoceri.
Quamprimum igitur in ipso toto mundo pacem quamdam naturalem
considera, qua superni manus artificis diversarum naturarum elementa in
unum coegit corpus assurgere et prorsus dissona in tantam statuit
consonantiam aspirare, ut nisi intimis ligata subsidiis non consistant.
Celum enim nisi aer existeret, quo lumen funderet non haberet. Aeri
celum colorem exhibet, aer terram fovet ymbribus et cunctis animantibus
vitam tribuit respiratus. Aqua fluviis irrigat; que utique et ipsa quousque
subsisteret, si eam terre fundus ultimus non teneret? Talibus igitur legibus
federata elementa pacem habent decoram et perpetuam.
Quod si dissentio aliqua adversus se huic materie generetur et seditione
qualibet solutionem sui meditetur hec machina, vel si divino nutu aliquid
ex ista pace moveatur, si vel efferveat pelagus vel terra quatiatur, si
perniciosus ymber decidat aut sol suttracta luce refugiat, si aer ardoribus
excandescat aut ultra mensuram sui natura ignis exestuet, excidium sine dubio
mundi interitusque putatur, dum bonum pacis elementorum hac seditione:
subvertitur.
Ut autem omittam regna et populos innumeros, ut omittam civitatem,
familias <et> domos, que omnia per pacem et concordiam constant, per
dissentionem vero solvuntur et pereunt, ut taceam etiam de ipsa urbe, que
prius, dum in ea pax floruit, domina fuit mundi, nunc autem pene iacet
humiliata seditionibus et bellis civilibus conquassata, ut, inquam, omnia
ista preteream, ad familiarem divinis eloquiis respice Israhelem. Nonne
hii, dum inter se pacem haberent et ad dominum unanimes ingemiscerent,
de Egipto eximi signis triumphantibus meruerunt? Mare vidit eos sociatos
et aufugit, convertuntur ante eos flumina retrorsum cognati maris imitantia
|
|