Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 41


quo accinctus erat, exercens in modum falcis virens pratum resecantis, circumquaque impiger
vibrando ducens, pluribus interemptis, sola dextra et Dei adjutorio liberatur: tanta
strage de inimicis facta, ut, sicut in condensibus saltibus jacerent a vento dirupta ligna, sic
circumquaque sibi adjacerent hostium ab ipso perempta cadavera. Hostes reliqui sese in
suam munitionem recipiunt; ipse, equo amisso, sellam, ne quasi timidus accelerare videretur,
asportans, versus suos pedes regreditur. Nostris igitur per quattuor menses in tam laborioso
discrimine positis, hiems asperrima, quae ipso anno ipsis in partibus fuit occasio liberationis,
hostibus autem damnationis extitit. Nam et a vicinitate Etnae, quae in eadem provincia haud
procul exterminat, ibi ita certis temporibus ab aestuanti incendio sulphurei montis aestas
acerrima, itaque certis temporibus minime satis inundatio tempestatis, procellarum, nivis et
grandinum asperrima solet fieri. Quamobrem hostes balnearum aestuationibus aestuari assueti,
frigidiori aura flante, dum vini potationibus naturalem calorem intra se excitare nituntur,
somno propter vinum, ut assolet, subsequente, tardiores ad excubias vigiliarum urbis esse
coeperunt. Quod cum nostri cognovissent, coeperunt et ipsi ex industria tardiores apparere;
et, quamvis attentissime vigilarent, clamoribus tamen obmissis - ut illos dolose securiores
redderent - fingebant se quasi non vigiles essent. Quadam ergo nocte, cum comes, ut
semper nullo labore deficiens, excubias noctis cum suis armatis, sub algenti bruma suis
utilitatibus accuratissime intentis, celebraret, hostes, somno gravatos, inter suos munitiones, et
neminem eorum, ex tanta multitudine vigilare deprehendisset, castra eorum silenter irrumpit;
armata itaque manu incautos occupans, pluribus interfectis, munitionem accipit: plures capiuntur,
ex adventiciis reliqui fugae refugium petunt. Porinus, qui caput proditionis exstiterat,
cum sibi principaliter assientibus laqueo suspensus, ad exemplum aliorum vita privatur.
Plures diversis poenis afficiuntur. Spoliis itaque triumphali honore acceptis, nostri hactenus
egentes, tanta abundantia frumenti, vini et olei et aliarum rerum, quae ad usum necessaria
erant, sunt repleti, ut merito a consimili argumento recordari possent illius, quod apud Samariam
inspirato a Deo subito datae abundantiae ad verbum Elisei dicentis:Cras hora ista in
porta Samariae modius similae uno statere erit
, cum in praecedenti die nullo quamvis magno
pretio posset inveniri.
XXXI. - Ordinatis itaque rebus suis et urbe ad suum libitum melius firmata, ut suis
equos, quos amiserant, restituat, versus Calabriam et Apuliam adquisitum vadit, uxore et
militibus suis apud Traynam dimissis. Quae, quamvis juvencula, tanta strenuitate coepit esse
sollicita circa castrum tuendum, ut, diatim circuens, ubi meliorandum videbat, studeret ut
fierent vigiles. Reliquos omnes, quos sibi dominus suus abiens dimiserat, blande alloquens,
ut sollicite, quae servanda erant, providerent, hortabatur, multa in reditu domini sui repromittens.
Sed et transactum periculum, ne, segniter agendo, quid simile incurrerent, ad memoriam
reducebat.
XXXII. Comes vero a Calabria et Apulia, ut apes studiosissima, his, quae militibus
necessaria erant, onustus rediens, omnes suos adventu laetificavit, equos et cetera,
quibus opus habebant, illis impertiens. Aliquantis ergo diebus equis, quos adduxerat, recreatis,
comperto quod Arabici et Africani, qui Arabia et Africa, quasi auxilium laturi
Siciliensibus, causa lucrandi, advenerant, apud Castrum- Johannis usque ad quingentos morarentur,

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio